10776. Qui rite expendit scire potest quod eminentia et opulentia in mundo non sint reales benedictiones Divinae, tametsi homo ex suo volupi illas ita vocat, transeunt enim; et quoque seducunt multos et avertunt a caelo; sed quod vita in caelo ac felicitas ibi sint reales benedictiones quae a Divino, haec etiam docet Dominus apud Lucam, Facite vobis thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non pervenit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus vester, ibi etiam cor vestrum erit, xii 33, 34.