Arcana Coelestia (Elliott) n. 10775

Previous Number Next Number See English 

10775. Qui ex mundanis cogitant de Providentia Divina, concludunt ex illis quod illa sit modo universalis, et quod singularia sint apud hominem; sed illi non sciunt arcana caeli, concludunt enim solum ex amoribus sui et mundi et eorum voluptatibus; quare cum vident malos efferri ad honores et lucrari opes prae bonis, et quoque malis succedere secundum artes, corde suo dicunt quod non ita fieret si Divina Providentia esset in omnibus et singulis; sed illi non considerant quod Providentia Divina non spectet id quod brevi transit, et finem cum vita hominis in mundo habet, sed quod spectet id quod in aeternum manet, ita quod non finem habet; quod non finem habet, id Est, quod autem finem habet, id respective non Est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church