Arcana Coelestia (Elliott) n. 2872

Previous Number Next Number See English 

2872. Liberum autem caeleste est quod a Domino; in illo sunt omne angeli qui in caelis; est, ut dictum, amoris in Dominum, et amoris mutui ita affectionis boni et veri; quale hoc liberum sit, ex eo constare potest quo unusquisque qui in illo est, suum beatum et felix alteri ex intima affectione communicet, et quod ei beatitudo et felicitas sit ut possit communicare: et quia universum caelum tale est, inde est quod unusquisque sit centrum beatitudinum et felicitatum omnium, et quod omnes simul sint singulorum; ipsa communicatio fit a Domino per mirabiles influxus in forma incomprehensibili quae est forma caeli: exinde constare potest quid est liberum caeleste et quo a Solo Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church