2870. De Libero hominis {1} @1 S first wrote a transaction De Miraculis but subsequently replaced it by this.$
Pauci sciunt quid liberum, et quid non liberum; liberum apparet omne id quod est alicujus amoris et ejus jucundi, et non liberum quod illis contrariatur: quod est amoris sui et amoris mundi et illorum cupiditatum apparet homini sicut liberum, sed est liberum infernale; quod autem est amoris in Dominum et amoris erga proximum, consequenter amoris boni et veri est ipsum liberum, et est liberum caeleste.