5982. Dominus ponit hominem in aequilibrio inter mala et bona ac inter falsa et vera, per malos spiritus ab una parte et per angelos ab altera, ut homo sit in libero; ut enim homo salvari possit, in libero esse debet, (c)ac in libero abduci a malo et duci ad bonum; {1}quicquid non fit in libero, hoc non manet quia non appropriatur; liberum illud est ex aequilibrio in quo tenetur. @1 quod$