Arcana Coelestia (Elliott) n. 5981

Previous Number Next Number See English 

5981. Apparent apud infernales spiritus et genios aliquoties turpia et foeda, et effective qualia homo malus cogitat et loquitur; ne angeli propter talia prorsus aufugiant, turpia illa et foeda (t)apud illos mitiora appercipiuntur quam in se sunt. Ut scirem quomodo talia ab angelis appercipiuntur, data est mihi apperceptio angelica cum turpia obvenirent, quae talis erat ut nihil horrescerem; versa {1}fuerunt in mite quale describi non potest sed modo comparari cum angulatis et pungentibus qualia sunt cum illis {2}ablata sunt angularia et punctoria: ita turpia et foeda spirituum et geniorum infernalium hebetantur apud angelos. @1 fuit$ @2 oblata I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church