Heavenly Doctrine (Tafel) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. Quod liberum sit ex aequilibrio inter caelum et infernum, et quod homo, nisi ei liberum sit, non reformari possit, ostensum est in opere De Caelo et Inferno: (de ipso aequilibrio, n. 589-596, et de libero, n. 597 ad fin.:) sed instructionis causa quid liberum, et quod homo per id reformetur, velim inde haec afferre:--

"Ostensum est quod aequilibrium inter caelum et infernum sit aequilibrium inter bonum quod e caelo et malum quod ex inferno, ita quod sit aequilibrium spirituale, quod in sua essentia est liberum. Quod aequilibrium spirituale in sua essentia sit liberum, est quia est inter bonum et malum, ac inter verum et falsum, et haec sunt spiritualia; quapropter posse velle bonum aut malum, aut cogitare verum aut falsum, ac eligere unum prae altero, est liberum.... Hoc liberum datur unicuivis homini a Domino, nec usquam aufertur; est quidem ex sua origine non hominis sed Domini, quia est a Domino; at usque cum vita donatur homini sicut suum, et hoc ex causa ut homo possit reformari et salvari, nam absque libero nulla reformatio et salvatio. Quisque ex intuitione aliqua rationali videre potest quod in hominis libero sit cogitare male vel bene, sincere vel insincere, juste vel injuste; et quoque quod possit loqui et agere bene, sincere et juste, sed non male, insincere et injuste propter leges..morales et civiles, per quas externum ejus tenetur in vinculis. Ex his patet quod spiritus hominis, qui est qui cogitat et vult, sit in libero; non ita externum hominis, quod loquitur et agit, nisi hoc sit secundum supradictas leges. "Quod homo non possit reformari nisi sit in libero, est quia nascitur in omnis generis mala, quae tamen removenda sunt ut salvari possit; nec removeri possunt nisi videat illa in se, et agnoscat illa, et dein nolit illa, et tandem aversetur illa; tunc primum removentur. Hoc non fieri potest, nisi homo tam in bono quam in malo sit; ex bono enim potest videre mala, sed non a malo bona. Bona spiritualia, quae homo cogitare potest, discit ab infantia ex lectione Verbi, et ex praedicatione; ac bona moralia et civilia ex vita in mundo. Hoc primum est cur homo in libero esse debet. Alterum est, quod nihil approprietur homini nisi quod fit ex affectione quae amoris; reliqua quidem intrare possunt, sed non ultra quam in cogitationem, et non in voluntatem; et quod non intrat usque in voluntatem hominis non fit ejus, nam cogitatio trahit suum ex memoria, sed voluntas ex ipsa vita. Nihil usquam liberum est quod non est ex affectione quae amoris; quicquid enim homo vult seu amat, hoc libere facit: inde est quod liberum hominis et affectio quae est amoris seu voluntatis ejus, unum sint; ideo itaque homini liberum, ut possit affici vero et bono, seu amare illa, et sic fieri sicut ejus propria. Verbo, quicquid non intrat in libero apud hominem, non manet, quia non est amoris seu voluntatis ejus; et quae non sunt amoris seu voluntatis hominis, non sunt ejus spiritus; esse enim spiritus hominis est amor seu voluntas..... "Ut homo in libero sit, ex causa ut reformetur, ideo conjungitur ille quoad spiritum suum cum caelo et cum inferno. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus ex inferno, et angeli e caelo; per spiritus ex inferno est homo in suo malo, per angelos autem e caelo eat homo in bono a Domino; ita in aequilibrio spirituali, hoc est, in libero. Quod cuivis homini sint adjuncti angeli e caelo, et spiritus ex inferno, videatur in articulo De Conjunctione Caeli cum Humano Genere (n. 291-302)."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church