Arcana Coelestia (Elliott) n. 589

Previous Number Next Number See English 

589. Ex his et perplurimis aliis locis Verbi constare potest quod secundum apparentias apud hominem locutum sit, quare qui ex apparentiis, secundum quas locutum in Verbo, velit confirmare principia falsa, is posset ex innumerabilibus: sed aliud est confirmare principia falsa ex Verbo, et aliud est credere simpliciter quae in Verbo; qui confirmat principia falsa, is prius capit principium a quo nusquam vult recedere aut minimum remittere, sed corradit et cumulat confirmantia ubicumque potest, ita quoque ex Verbo, usque dum ita sibi persuadet ut non amplius possit videre verum. At qui simpliciter aut ex simplici corde credit, is non capit principia prius, sed cogitat, quia Dominus ita locutus, quod verum sit; et si instruitur quomodo intelligendum, ex aliis dictis Verbi, tunc acquiescit, et corde suo gaudet: immo qui ex simplicitate credit quod Dominus irascatur, puniat, paeniteat, doleat, et homo sic timeat a malo et faciat bonum, ei nihil nocet; sic etenim etiam credit quod Dominus videat omnia et singula, et cum in tali fide est, in ceteris dein, si non prius, in altera vita illustratur; secus ac ii qui ex captis principiis sibi persuadent, conspirante amore foedo sui aut mundi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church