Arcana Coelestia (Elliott) n. 9586

Previous Number Next Number See English 

9586. Facere ex jucundo amoris malum apparet liberum, sed est servum, quia est ex inferno; facere ex jucundo amoris bonum apparet liberum, et est quoque liberum, quia est ex Domino; est itaque servum duci ab inferno, et liberum duci a Domino. Hoc ita Dominus docet apud Johannem, Omnis faciens peccatum, servus est peccati; servus non manet in domo in perpetuum; Filius manet in perpetuum; si Filius vos liberos fecerit, vere liberi eritis, viii 34-36.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church