Arcana Coelestia (Elliott) n. 8392

Previous Number Next Number See English 

8392. Paenitentia quae fit in statu libero valet, at quae in statu coacto non valet; status coactus est status morbi, status dejecti animi ex infortunio, status imminentis mortis, verbo, omnis status timoris qui demit rationis sanae usum; qui malus est et in statu coacto paenitentiam pollicetur, et quoque {1} bonum agit, is cum venit in statum liberum, in vitam mali priorem redit; aliter se habet cum homine bono; {2}illi status sunt ei status tentationis in qua vincit. @1 i tunc$ @2 hi status illi sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church