8987. `Non exibo liber': quod significet jucundum oboedientiae, constat ex significatione `exire liber' quod sit status post pugnam, qui est solum confirmati et implantati veri, de qua supra n. 8976, 8980, 8984; servitium enim, quod erat sex annorum, et {1}dicitur septimana, Gen. xxix 27, 28, significat laborem seu aliquam pugnam, qualis est apud illos qui in veris sunt et non in correspondente bono, qui per `servos Hebraeos' in sensu spirituali intelliguntur; hi tales sunt ut non possint regenerari sed modo reformari; regenerari enim dicitur de illis qui per vera quae fidei dicuntur se perduci a Domino patiuntur ad bonum vitae spiritualis, at reformari de illis qui per vera quae fidei non ad bonum vitae spiritualis possunt perduci, sed solum ad jucundum vitae naturalis; qui regenerari se patiuntur, ex affectione 2 agunt secundum praecepta fidei, at qui non regenerari se patiuntur, sed solum reformari, non ex affectione sed ex oboedientia (d)agunt; discrimen est, qui ex affectione agunt, illi ex corde agunt, ac ita ex libero, et quoque verum agunt propter verum, (e)et bonum propter bonum, et sic charitatem exercent propter proximum; at qui ex oboedientia agunt, illi non ita ex corde agunt, proinde non ex libero; si agere ex corde et ex libero sibi videntur, est propter aliquid gloriae sui, quae {2}facit ut ita appercipiatur; nec agunt verum propter verum, nec bonum propter bonum, sed propter jucundum ex ista gloria; ita nec charitatem erga proximum exercent propter proximum, sed ut videantur et{3} ut remunerentur; ex bis constat quinam et quales sunt qui per `filios Israelis,' ac quinam et quales {4} qui per `servos Hebraeos,' repraesentati sunt. 3 Sed intra Ecclesiam hodie perierat {5} cognitio de discrimine; causa est quia Ecclesia hodie praedicatur et dicitur ex fide et non ex charitate; ac pauci sciunt quid fides; credunt plerique quod fides sit scire illa quae doctrina Ecclesiae docet, et persuaderi quod ea vera sint, non autem quod sit vivere secundum illa; vitam secundum illa vocant vitam moralem, quam a doctrina Ecclesiae separant, et (x)appellant theologiam moralem; docti autem credunt quod fides sit confidentia seu fiducia quod salventur per quod Dominus passus sit pro illis, et ab inferno eos redemerit, et qui hanc confidentiam habent, dicunt salvari, ita per solam fidem; sed hi non expendunt quod non dari queat fidei confidentia quam apud illos qui vitam charitatis vivunt. 4 Hae causae sunt quod cognitio perierit de discrimine inter illos qui in veris fidei sunt et non in correspondente bono vitae, et qui in bono vitae correspondente veris fidei sunt; et quia cognitio illa perierat, non potest aliter quam ut ea quae {6} dicuntur de illis qui in veris sunt et non in bono, qui per `servos Hebraeos' significantur, appareant ut peregrina. @1 dicebatur$ @2 foret$ @3 i quoque$ @4 i sunt$ @5 ipsa$ @6 i hic$