Arcana Coelestia (Elliott) n. 8497

Previous Number Next Number See English 

8497. `Et omne superfluum reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane': quod significet fruitionem omnis boni et veri tunc sicut ex proprio, constat ex significatione `superfluum reponere ad mane' quod sit fruitio die sabbati {1}; quod {2}sit fruitio boni et veri, est quia reponeretur superfluum ex illis quae coquebantur et {3} elixabantur, et quia tunc ederetur, per `coquere' enim significatur praeparatio boni, et per `elixare' praeparatio veri, ut mox supra n. 8496 ostensum est, ac per `edere' significatur fruitio et appropriatio, n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, 7849; et ex significatione `vobis ad custodiam' quod sit sicut ex proprio, nempe fruitio; quod {4}haec significentur per (c)illa verba, est quia bonum et verum quae a Domino influunt {5}conjunguntur et quasi {6}appropriantur; talis est conjunctio caeli, hoc est, illorum qui in caelo sunt, cum Domino. Sicut ex proprio dicitur, quia {7}bona quae fidei et charitatis non dari queunt homini nec angelo ut sint propria, homines enim et angeli sunt modo recipientes, seu formae accommodatae ad recipiendum vitam, ita bonum et verum a Domino {8}; ipsa vita non aliunde est; et quia vita est a Domino, {9} non potest illa aliter appropriari quam ut appareat sicut propria; sed qui in Domino sunt percipiunt manifeste quod vita influat, consequenter bonum et verum, nam haec sunt vitae. Causa quod vita sicut propria appareat, est quia Dominus ex Divino Amore omnia Sua dare et conjungere vult homini, et quantum fieri potest, conjungit; {10}hoc proprium quod datur a Domino vocatur proprium caeleste, de quo videatur n. 731, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891, 3812 fin., 5660. @1 i, nam ad illum reponebatur$ @2 After veri$ @3 i ex illis$ @4 hoc significetur$ @5 conjungantur$ @6 approprientur$ @7 non dari queunt ut sint propria, sunt enim angeli modo recipientes$ @8 i, quae continue influunt$ @9 i qui unice est Vita,$ @10 d hoc proprium quod accipiunt angeli a Domino i inde est quod appareat sicut proprii hoc proprium quod a Domino accipiunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church