7914. `Protrahite': quod significet quod cogerent se, constat ex significatione `protrahere' cum dicitur de bono innocentiae quod recepturi a Domino illi qui ab Ecclesia spirituali, quod sit cogere se; bonum enim innocentiae, quod est bonum amoris in Dominum, ab homine spiritualis Ecclesiae non recipitur nisi cogat se, nam aegre ab illo credi potest quod Dominus sit solus Deus et quoque quod Humanum Ipsius Divinum sit; quare quia non in fide, nec in amore in Ipsum potest esse, consequenter non in bono innocentiae, nisi cogat se; (m)quod homo se cogere debeat, et cum ipse se cogit, sit ex libero, non autem cum cogitur, videatur n. 1937, 1947;(n) hoc significatur per `protrahite,' nempe pecudem paschalem; quod protrahere illam aliquod arcanum quod non exstat in sensu litterae involvat, patet.