Arcana Coelestia (Elliott) n. 8990

Previous Number Next Number See English 

8990. `Et perforabit dominus ejus aurem ejus subula': quod significet repraesentativum oboedientiae, constat ex significatione `auris' quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, et ex significatione `perforare subula,' nempe ad januam {1}seu ad postem, quod sit affigere, hic, quia agitur de oboedientia, est perpetuo addicare; quare sequitur quod `serviet illi in perpetuum,' hoc est, oboediet; inde patet quod perforatio auris subula ad januam seu ad postem a domino suo sit repraesentativum oboedientiae. 2 Quomodo cum his se habet, ex praecedentibus potest constare, quod nempe illi qui in solis veris sunt et non in bono correspondente, hoc est, qui in fide et non in charitate, non liberi sint sed servi; nam qui ex bono seu charitate agunt liberi sunt, ex se enim agunt, quia ex bono seu charitate agere est ex corde, hoc est, ex voluntate, ita ex suo, nam id hominis est quod est voluntatis ejus, et quod ex voluntate fit, hoc dicitur exire ex corde; at qui solum in veris fidei sunt et non in bono charitatis, respective servi sunt, nam non agunt ex se, quia non bonum habent in se ex quo {2}agunt, sed extra se, et agunt quoties ejus recordantur; hi qui tales sunt usque ad finem vitae, post mortem permanent in eo statu, nec possunt perduci ad statum ut ex affectione {3}charitatis, ita ut ex bono agant, sed ex oboedientia. Hi in Maximo Homine, qui est caelum, constituunt illa quae interioribus serviunt, {4} sicut membranas et cutes, n. 8977, 8980. 3 Ex his constare potest quomodo se res habet cum sola fide, ita cum illis qui ex doctrina fidem ponunt primo loco et bonum charitatis secundo, immo ultimo; qui actualiter, hoc est, in ipsa vita, ita ponunt, illi sunt servi Hebraei in sensu repraesentativo, at qui charitatem primo loco ponunt, nempe actualiter, hoc est, in ipsa vita, illi sunt liberi seu filii Israelis in sensu repraesentativo; ex his etiam concludi potest quomodo se res habet cum illis qui omne salutis ponunt in veris fidei et nihil in bono charitatis, nempe actualiter {5}seu in ipsa vita, quod {6}non possint intrare in caelum, nam bonum in caelo regnat et non verum absque bono; nec verum est verum aut fides fides quam apud illos qui in bono sunt. 4 Quod perforatio auris subula ad januam a domino suo sit repraesentativum oboedientiae, patet etiam ex eo {7}quod affigere aurem januae sit facere ut attentionem habeat ad illa quae dominus ejus, qui in conclavi, imperat, ita jugiter audire, proinde oboedire, hic in sensu spirituali quae bonum vult et mandant, nam per dominum servi {8}repraesentatur bonum spirituale, n. 8981, 8986; quia `auris' auditionem quae oboedientiae significat, inde ex origine e spirituali mundo influxit in loquelam humanam, vellicare aurem pro facere ut attendat ac ut recordetur, pariter alicui audire et auscultare pro oboedire, nam interior sensus perplurium vocum ex correspondentiis e spirituali mundo effluxit; similiter ac quod dicatur lux spiritualis et visus inde, quod sint quae fidei, ut et ignis spiritualis et (t)vita inde quod sint quae amoris. 5 Quod perforatio auris fieret per subulam, erat quia per `subulam' simile significatur quod per paxillum vel clavum, nempe affixio seu adjunctio, et in sensu spirituali addicatio ad aliquid; at subula erat instrumentum ministerii, ideo inserviens repraesentandae addicationi ad perpetuam oboedientiam apud servum. Quod `paxilli' seu `clavi' affixionem seu adjunctionem {9}significent', constat ex locis ubi nominantur, ut apud Esaiam xxii 23, xxxiii 20, xli 7, liv 2; Jer. x 4; Exod.xxvii 19, (x)xxxviii 31 ;Num. (x)iii 37, iv 32. @1 aut$ @2 agant IT$ @3 hoc est,$ @4 i seu quae se ab internis patiuntur agi,$ @5 hoc est$ @6 i nempe$ @7 quod tale non possit non significare attentionem ad illa quae dominus ejus,qui in conclavi, imperat, nam tenere aurem affixam januae, est jugiter audire proinde obedire quae dominus ejus mandat, ita quae bonum,$ @8 intelligitur$ @9 significaverint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church