82. De Proprio Hominis (de quo supra in Doctrina, n. 70), quod sit Amor Sui et Mundi. Quod hominis proprium non sit nisi quam densum malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318(? 2308), 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731). Quod hominis proprium sit ejus voluntarium (n. 4328). Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae Deo, et mundum prae caelo, ac nihili facere proximum respective ad se; ita quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660). Quod ex proprio hominis non modo omne malum, sed etiam omne falsum scaturiat, et quod hoc falsum sit falsum mali (n. 1047, 10283, 10284, 10286). Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480). Quapropter qui ducitur a suo proprio, quod salvari non possit (n. 10731). Quod bonum quod homo facit ex proprio, non sit bonum, sed in se malum, quia propter se et propter mundum (n. 8478). Quod proprium hominis separandum sit, ut Dominus adesse queat (n. 1023, 1044). Et quod actualiter separetur cum homo reformatur (n. 9334-9336, 9452-9454, 9938). Quod hoc fiat a solo Domino (n. 9445). Quod homo per regenerationem accipiat proprium caeleste (n. 1937, 1947, 2882(? 2881), 2883, 2891). Quod hoc appareat homini sicut ejus proprium, verum quod non sit ejus, sed Domini apud illum (n. 8497). Quod qui in hoc proprio sunt, in ipso libero sint, quia liberum est duci a Domino, et ab Ipsius proprio (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 4096, 9586, 9587, 9589-9591). Quod omne liberum sit ex proprio, et quale ejus secundum id (n. 2880). Quale proprium caeleste (n. 164, 5660, 8480). Quomodo implantatur proprium caeleste (n. 1712, 1937, 1947).