Arcana Coelestia (Elliott) n. 10283

Previous Number Next Number See English 

10283. `Super carnem hominis non fundetur': quod significet non communicativum cum proprio hominis, constat ex significatione `carnis hominis' quod sit proprium ejus, de qua sequitur, et ex significatione `fundere' quod sit communicare; simile enim significatur per `fundere' quod per `tangere,' sed `fundere' praedicatur de liquidis, ut de oleo, vino, et aqua, et `effundere' de Divinis, {1} caelestibus et {1} spiritualibus, at `tangere' de siccis et corporeis; quod `tangere' sit communicare, videatur n. 10,130; inde sequitur quod per quod `oleum unctionis super carnem hominis non fundetur' significetur quod Divinum Bonum Divini Amoris Domini non communicativum sit cum proprio hominis, causa est quia proprium hominis non est nisi quam malum, et Divinum Bonum Domini non cum malo communicari potest; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1023, 1024, 1047, 5660, 5786, 8480. [2] Est apud hominem proprium voluntarium et proprium intellectuale; proprium ejus voluntarium est malum, et proprium {2} intellectuale est falsum inde; illud, nempe proprium voluntarium, significatur per carnem hominis, (x)et proprium intellectuale per sanguinem illius carnis; quod ita sit, constat ex sequentibus his locis: apud Matthaeum, Jesus dixit, Beatus es, Simon, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater Meus, Qui est in caelis, xvi 17;

quod `caro' ibi sit proprium hominis, et quoque `sanguis,' manifeste patet: apud Johannem, [3] Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;

per `sanguines' ibi significantur falsa quae ex proprio intellectuali hominis progrediuntur, et per `voluntatem carnis' mala quae {3}ex proprio voluntario; quod `sanguis' sit falsum ex malo, (m)ita {4}proprium intellectuale ex proprio voluntario,(n) videatur n. 4735, 9127 apud Esaiam, [4] Cibabo oppressores tuos carne illorum, et sicut musto sanguine (c)eorum inebriabuntur, xlix 26;

`cibare illos carne (c)eorum, et inebriare sanguine (c)eorum pro opplere malo et falso mali, ita proprio, utrumque enim {5}tam malum quam falsum ex proprio est: apud Jeremiam, [5] Maledictus homo qui {6}confidit in homine, et ponit carnem bracchium suum, xvii 5;

`confidere in homine, et ponere {7}carnem bracchium suum' {8}est sibi et suo proprio fidere: apud Esaiam, Factus est populus sicut cibus ignis; si deciderit ad dextram esuriet, et si comederit ad sinistram non saturabuntur; vir carnem bracchii sui comedent; Menascheh Ephraimum et Ephraimus Menaschen, ix [18,] 19, 20 [A.V. 19-21];

per `cibum ignis' significatur appropriatio malorum seu cupiditatum amoris sui et mundi, per `esurire et non saturari' significatur non recipere bonum et verum fidei, per `carnem bracchii' significatur proprium utrumque hominis, per `Menaschen' malum voluntatis, per `Ephraimum' falsum intellectus, et per `comedere' {9}appropriare; quod `ignes' sint mala seu cupiditates amoris sui et mundi, videatur n. 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9141; quod `esurire et non saturari' sit non [6] recipere bonum et verum fidei, est quia per `famem et sitim' significatur desolatio boni et veri, n. 5360, 5376, 6110, 7102, 8568 fin.; quod `dextrum' sit bonum ex quo verum, et `sinistrum' verum per quod bonum, {10} n. 10,061; inde `si deciderit ad dextram esurire, et comedere ad sinistram non saturari' significat quod utcumque instruuntur de bono et vero, non usque {11}recepturos esse; quod `Menascheh' sit [7] bonum voluntatis, n. 5351, 5353, (x)5354 fin., 6222, 6234, 6238, 6267, et quod `Ephraimus' sit verum intellectus, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267; inde in opposito sensu est `Menascheh' malum voluntatis, et `Ephraim' falsum intellectus, nam paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent; quod `comedere' sit appropriare, n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745; inde patet quid sit `comedere carnem bracchii sui,' quod nempe sit appropriare sibi malum et falsum ex suo proprio; `caro bracchii' dicitur, quia per `bracchium' similiter ac per `manum' significantur id quod est apud hominem, et cui fidet, videatur in locis [8] citatis n. 10,019: apud Sachariam, Dixi, Non pascam vos, moriens moriatur, reliquae comedent, quaelibet carnem alterius, xi 9;

`non pascere' pro non instruere et reformare, `mori' pro perire quoad vitam spiritualem, `comedere carnem alterius' pro appropriare sibi [9] mala quae ex proprio alterius: apud Ezechielem, Scortata est Hierosolyma cum filiis Aegypti vicinis, magnis carne, xvi 26;

`Hierosolyma' pro Ecclesia perversa, `scortari cum filiis Aegypti magnis carne' pro falsificare vera Ecclesiae per scientifica {12}quae ex solo naturali homine, ita {13}per scientifica sensualia {14}; quod `Hierosolyma' sit Ecclesia, videatur n. 402, 2117, 3654, hic Ecclesia perversa, quod `scortari' sit falsificare vera, n. 2466, 2729, 8904, quod `filii' sint vera, et quoque falsa, n. 1147, 3373, 4257, 9807, quod `Aegyptus' sit scientificum in utroque sensu, in locis (x)citatis n. {15}9340, et quod sit naturale, in locis citatis n. 9391; (m)inde `magni carne' dicuntur qui ex {16}sensualibus ratiocinantur et concludunt de veris Ecclesiae; qui hoc faciunt, ii falsa arripiunt pro veris, nam ex {17}sensualibus ratiocinari et concludere est ex fallaciis sensuum corporis; quapropter sunt sensuales homine qui intelliguntur per `magnos carne,' quoniam {18} ex proprio corpore [10] cogitant:(n) apud Esaiam, Aegyptus homo, et non deus; et equi ejus caro non autem spiritus, xxxi 3;

`Aegyptus' etiam hic pro scientifico, `equi ejus' pro intellectuali inde; {19}hoc (t)dicitur `caro non spiritus' cum ex proprio et non ex Divino concludunt; quod `equi' sint intellectuale, videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534, et quod `equi Aegypti' sint scientifica ex intellectuali perverso, n. 6125, 8146, 8148. [11] Quod per `carnem' significetur proprium hominis, seu quod idem, malum ejus voluntarium, {20}constat apud Moschen ubi agitur de cupidine populi Israelitici edendi carnem, de qua ita, Colluvies quae in medio populi, concupiverunt concupiscentiam, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? dixit Jehovah, In crastinum comedetis carnem; non die uno comedetis, neque duobus diebus, neque quinque diebus, neque decem diebus, neque viginti diebus, ad (x)mensem usque dierum. Et ventus profectus est a Jehovah, et abripuit coturnices e mari, et dimisit super castra instar duarum ulnarum super faciebus terrae: surrexit populus tota die et tota nocte totoque die crastino, ac collegerunt et expanderunt circum castra: caro adhuc inter dentes eorum antequam deglutiretur, et ira Jehovae exarsit in populum, et percussit in populo plagam magnam valde: unde vocavit nomen loci Sepulcra Concupiscentiae, Num. xi 4, 18-20, 31-33 [, 34];

quod `caro' significaverit {21}proprium illius gentis, ex singulis ibi [12] constare potest, nam nisi hoc, quid malum in desiderare carnem, cum etiam illis promissa {22}fuit caro prius? Exod. xvi 12; sed quia significabat {23}proprium, ita malum voluntarium in quo gens illa prae aliis gentibus erat, ideo dicitur, cum desiderarent carnem, quod concupiverint concupiscentiam; {24}et ideo percussi sunt plaga magna; et {25}ideo nomen loci ubi sepulti, {26}vocatum est Sepulcra Concupiscentiarum; sive dicas malum voluntarium sive concupiscentiam, idem est, nam malum voluntarium est concupiscentia, {27}quoniam proprium {28} hominis non cupit nisi quam suum, et non aliquid proximi aut aliquid Dei, nisi propter se; quia gens illa talis fuit, ideo dicitur quod comederent carnem non uno die, non duobus, non quinque, nec decem, nec viginti, sed mensem dierum, per quae significatur quod gens illa talis sit in perpetuum, nam `mensis dierum' est in perpetuum, et ideo dicitur quod cum caro adhuc inter dentes antequam deglutiretur, percussi fuerint plaga magna, per `dentes' enim significatur proprium corporeum, quod est infimum hominis, n. (x)4424 fin., 5565-5568, 9062; quod gens illa talis fuerit, videatur in locis citatis n. 9380, et in cantico Moschis, Deut. xxxii 20, 22-26, 28, 32-34. 13 In Verbo opponitur spiritus carni, quoniam per `spiritum' significatur vita a Domino et per `carnem' vita ab homine, ut apud Johannem, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63;

inde constat quod `spiritus' sit vita a Domino, quae est vita {29}amoris et fidei in Ipsum ab Ipso, et quod `caro' sit vita ab homine, ita proprium ejus; inde dicitur, `caro non prodest quicquam': similiter alibi apud Johannem, Quod natum est (c)a carne caro est, sed quod generatum est (c)a spiritu spiritus est, iii 6:

apud Davidem, Deus recordatus est quod caro illi; spiritus qui abiret non reverteretur, Ps. lxxviii 39. [14] Quoniam per `carnem' cum de homine, significatur proprium, quod est malum amoris sui et mundi, {30} patet quid per `carnem' significatur cum de Domino, quod nempe proprium Ipsius, quod est Divinum Bonum Divini Amoris; hoc significatur per `carnem Domini' apud Johannem, Panis quem Ego dabo, caro Mea est; nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, nam caro Mea est vere cibus et sanguis Meus est vere potus, vi 51, 53-55;

quod per `carnem Domini' significetur Divinum Bonum Divini Amoris {31}Ipsius, et per `sanguinem' Divinum Verum ex Divino illo Bono procedens {32}, ita similia quae per panem et vinum in Sancta Cena, et quod illa sint {33}propria in Divino Humano Ipsius, videatur n. 1001, 3813, 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 10,026, (x)10,033, 10,152, {34} et quod sacrificia repraesentaverint bona quae a Domino, et quod ideo carnes illorum {35}significaverint bona, n. 10,040, 10,079. Praeterea in Verbo passim dicitur `omnis caro,' et per id intelligitur omnis homo, ut Gen. vi 12, 13, 17, 19; Esai. xl 5, 6, xlix 26,lxvi 16, 23, 24; Jer. xxv 31, xxxii 27, xlv 5; Ezech. {36}xx 48, xxi 4, 5; et alibi. @1 i de$ @2 i ejus$ @3 sunt proprii voluntarii$ @4 quod proprii intellectualis quod$ @5 inde est$ @6 confidet IT$ @7 carne IT$ @8 pro$ @9 i significatur sibi$ @10 i videatur$ @11 recepturi$ @12 sensualia$ @13 quae sunt$ @14 i, ita per fallacia$ @15 9341, 9391$ @16 solo sensuali$ @17 sensuali$ @18 i ii$ @19 quod$ @20 i nam id proprium ejus est,$ @21 malum, quod proprii$ @22 fuerit$ @23 malum, quod est proprium$ @24 et quod propterea percussi sint$ @25 quod$ @26 dictum sit$ @27 nam$ @28 i voluntarium$ @29 fidei et amoris$ @30 i inde$ @31 Domini$ @32 i utrumque in Humano Ipsius$ @33 proprium Divini Humani Domini$ @34 i (m)et quod sanguis Domini sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, n. 1001, 4735, 4970, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 10,026, 10,033, 10,152.(n)$ @35 significent$ @36 xxi 4, 9, 10 Heb, Sch$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church