83. De Hereditario Hominis (de quo supra in Doctrina, n. 70-79), quod sit Amor Sui et Mundi. Quod homines, quotcunque sunt, nascantur in mala omnis generis, usque adeo ut proprium eorum non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731). Quod homo ideo renascendus sit, hoc est, regenerandus, ut a Domino novam vitam accipiat (n. 3701). Quod hereditaria mala a parentibus et avis longa retro serie deriventur, crescant, et cumulentur; et non, ut creditur, sint a primo homine propter esum ex arbore scientiae (n. 313, 494, 2910, 3469, 3701, 4317, 8550). Quod ideo mala hereditaria hodie maligniora sint quam olim (n. 2122). Quod infantes, qui moriuntur infantes, et educantur in caelo, non sint nisi quam mala ex hereditario (n. 2307, 2308, 4563). Quod inde diversae indolis et inclinationis sint (n. 2300). Quod cuivis mala interiora sint a patre, et exteriora a matre (n. (1815,) 3701). Quod homo malis hereditariis superaddat nova ex se, quae mala actualia vocantur (n. 8551). Quod in altera vita nemo luat poenam propter mala hereditaria, sed propter mala actualia, quae redeunt (n. 966, 2308). Quod inferna maligniora teneantur separata, ne operentur in mala hereditaria apud homines et spiritus (n. 1667, 8806). Quod mala hereditaria sint mala amoris sui et mundi; quae sunt quod homo se amet prae Deo, ac mundum prae caelo, et proximum nihili faciat (n. 694, 4317, 5660). Et quia illa mala sunt contra bona caeli, et contra Divinum ordinem, quod homo non possit non in meram ignorantiam nasci (n. 1050, 1902, 1992, 3175). Quod bonum naturale connascatur quibusdam, sed quod usque id non bonum sit, quia facile ad omnia mala et falsa; et quod id bonum non acceptetur in caelo, nisi fiat bonum spirituale (n. 2463, 2464, 2468, 3304, 3408, 3469, 3470, 3508, 3518, 7761).