Heavenly Doctrine (Tafel) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Quod omne Bonum et Verum sit a Domino. Quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum (n. 2011, 4151, 10336, 10619). Quod Dominus quoad utrumque et Divinum et Humanum sit Divinum Bonum Divini Amoris, et quod ab Illo procedat Divinum Verum (n. 3704, 3712, 4180, 4577). Quod a Divino Bono Domini procedat Divinum Verum, comparative sicut lux a sole (n. 3704, 3712, 4180, 4577). Quod Divinum Verum procedens a Domino appareat in caelis ut lux, et sistat omnem lucem caeli (n. 3195, 3222(? 3223), 5400, 8694, 9399, 9548, 9684.) Quod lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono, illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (n. 2776, 3138). Quod caelum in luce et calore sit quia in vero et bono; quoniam Divinum Verum ibi est lux, et Divinum Bonum ibi est calor (n. 3643, 9399, 9401(? 9400); et in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140). Quod Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini formet et ordinet caelum angelicum (n. 3038, 9408, 9613, 10716, 10717). Quod Divinum Bonum unitum Divino Vero, quod est in caelis, dicatur Divinum Verum (n. 10196). Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (n. 6880, 7004, 8200). Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (n. 2803, 2884(? 2894), 5272, 7835(? 7678)). Quod etiam Divino Vero sit omnis potentia (n. 8200). Quod homo etiam se nihil boni facere, et nihil veri cogitare, possit (n. 874-876). Quod rationale hominis ex se non percipere possit Divinum Verum (n. 2196, 2203, 2209). Quod vera quae non a Domino sint ex proprio hominis, et quod non vera sint, sed modo appareant ut vera (n. 8868). Quod omne bonum et verum sit a Domino, et nihil ab homine (n. 1614, 2016, 2904, 4151, 9981). Quod bona et vera tantum bona et vera sint, quantum in se habent Dominum (n. 2904, 3051(? 3061), 8478(? 8480)). De Divino Vero immediate procedente a Domino, et de Divino Vero mediate per angelos, et de eorum influxu apud hominem (n. 7055, 7056, 7058). Quod Dominus influat in bonum apud hominem, et per bonum in vera (n. 1015). Quod influat per bonum in vera omnis generis, maxime in vera genuina (n. 2531, 2554). Quod Dominus non influat in vera separata a bono, et quod non detur parallelismus inter Dominum et hominem quoad illa, sed quoad bonum (n. 1831, 1832, 3514, 3564). Facere bonum et verum propter bonum et verum, quod sit amare Dominum et amare proximum (n. 10336). Quod qui in interno Verbi, ecclesiae, et cultus sunt, ament facere bonum et verum propter bonum et verum; qui autem in externo illorum absque interno sunt, quod ament facere bonum et verum propter se et mundum (n. 10662(? 10683)). Quid sit facere bonum et verum propter bonum et verum (illustratum per exempla, n. 10682(? 10683)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church