Arcana Coelestia (Elliott) n. 10619

Previous Number Next Number See English 

10619. `Et magnus bonitate et veritate': quod significet quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, (d)constat ex eo quod Divinum sit Infinitum, (c)et de Infinito non aliud dici potest quam quod sit ipsum Illud, seu Est, ita ipsum Bonum, et quia est ipsum Bonum, etiam est ipsum Verum, quoniam omne verum est boni; sed hoc Ipsum exprimitur in sensu litterae per magnum bonitate et veritate, ita finite propter statum finitae perceptionis apud hominem. Quod Divinum sit ipsum Bonum, constat apud Matthaeum, (t)Jesus dixit ad adolescentem, Cur Me dicis bonum? nullus bonus est nisi unus, Deus, xix 17;

per quod intelligitur quod Dominus sit Qui solus Bonus, ita ipsum Bonum: et quod ipsum Verum, apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum via, et veritas, et vita, xiv 6.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church