Arcana Coelestia (Elliott) n. 3712

Previous Number Next Number See English 

3712. `Et reducam te ad humum hanc': quod significet conjunctionem cum Divina doctrina, constat a significatione `reducere' quod sit iterum conjungere; et a significatione `humi' quod sit doctrina boni et veri in naturali homine, de qua n. 268, 566, 990, hic Divina doctrina, quia per Jacobi peregrinationem apud Labanem repraesentantur intercedentia media, per quae Dominus Naturale Divinum fecit, et per Jacobi reductionem seu reditum ad terram Canaanem repraesentatur intercedentium mediorum finis, quod nempe Naturale Divinum fecerit; ita per `reducam te ad humum hanc' significatur conjunctio cum Divina doctrina. Divina doctrina est Divinum Verum, et Divinum Verum est omne Verbum Domini; ipsa Divina doctrina est Verbum in sensu supremo in quo unice agitur de Domino;

inde Divina doctrina est Verbum in sensu interno in quo agitur de regno Domini in caelis et in terris; [2] Divina doctrina est quoque Verbum in sensu litterali, {1}in quo agitur de illis quae in mundo et super terris sunt; at quia sensus litteralis in se continet sensum internum, et hic supremum, et {2}prorsus correspondet per repraesentativa et significativa, ideo etiam doctrina inde est {3}Divina: quia Jacob repraesentat Divinum Naturale Domini, etiam repraesentat Verbum quoad sensum litteralem, nam quod Dominus sit Verbum, hoc est, omne Divinum Verum, notum est; naturale Verbi non aliter se habet ac sensus ejus litteralis, est enim hic nubes respective, videatur Praefat. ad cap. xviii; at rationale ejus seu spirituale interius Verbi se habet ut sensus internus, et quatenus Dominus est Verbum, {4}dici potest quod is repraesentetur per `Jishakum'; sensus autem supremus per `Abrahamum'; inde patet quid sit conjunctio cum Divina doctrina, cum praedicatur de Divino Naturali Domini, quod repraesentatur per `Jacobum'; verum enim vero haec se ita non habent in Domino, omne enim in Ipso est Divinum Bonum, non autem Divinum Verum, minus Divinum Verum Naturale, sed Divinum {5}Verum est Divinum Bonum apparens in caelo coram angelis et in terra coram hominibus, et tametsi {6}est apparens, usque est Divinum Verum quia est a Divino Bono, sicut lux quod solis sit quia a sole, videatur n. 3704. @1 sed in hoc sensu agit Verbum$ @2 i ei$ @3 i quoque$ @4 repraesentatur hic$ @5 Bonum apparet sicut Divinum Verum$ @6 apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church