Arcana Coelestia (Elliott) n. 2894

Previous Number Next Number See English 

2894. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM TERTIUM

Apud Johannem legitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil, quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Lux autem in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt...Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 1-5, 14. Pauci sciunt quid hic per Verbum intelligitur; quod Dominus, ex singulis constat: at sensus internus docet quod Dominus quoad Divinum Humanum per Verbum intelligatur, nam dicitur quod `Verbum caro factum, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius': et quia Divinum Humanum, per Verbum intelligitur omne verum quod de Ipso et ex Ipso, in regno Ipsius in caelis, et in Ecclesia Ipsius in terris, inde dicitur quod `in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris apparet': et quia verum, per Verbum intelligitur omnis revelatio, ita quoque ipsum Verbum seu Sancta Scriptura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church