2893. Mirati valde sunt spiritus boni, quod homo Ecclesiae hodie non credat quod omnia mala et falsa apud illum influant ab inferno, et quod omnia bona et vera a Domino, cum tamen hoc novit ex Verbo, et quoque ex doctrina fidei; et quisque dicit cum aliquis grande malum fecerit, quod se duci passus sit a {1} diabolo, et cum aliquis bonum egerit, quod se duci passus sit a Domino. @A d ab inferno, i a diabolo.$