9408. `Et sicut substantia caeli quoad munditiem': quod significet translucentiam caeli angelici, constat ex significatione `caeli' quod sit caelum angelicum, de qua sequitur, et ex significatione `munditiei' seu puritatis substantiae cum dicitur de caelo, quod sit translucentia. {1}Quid translucentia caeli angelici sit cum de Verbo, paucis dicetur: caelum angelicum dicitur translucere cum verum Divinum translucet, nam universum caelum non est nisi quam receptaculum veri Divini; quilibet enim angelus est receptio ejus in particulari, ita omnes seu totum caelum in communi, (m)inde caelum vocatur `habitaculum Dei' et quoque `thronus Dei,' quia per `habitaculum' significatur verum Divinum procedens a Domino receptum in intimo caelo, quod respective est bonum, n. (x)8269, 8309, et per `thronum' significatur verum Divinum a Domino receptum in medio caelo, n. 5313, 6397, 8625, 9039;(n) quoniam est verum Divinum, quale est in caelis, quod e Verbi sensu litterae {2}translucet, ideo est caelum angelicum quod translucet, nam Verbum est Divinum Verum accommodatum omnibus caelis, ac inde conjungit caelos cum mundo, hoc est, angelos cum hominibus, n. 2143, 7153, 7381, (x)8920, 9094 fin., 9212 fin., 9216 fin., 9357, 9396; ex his patet quid intelligitur per translucentiam caeli angelici. 2 Quod `caelum' in sensu {3}interno sit caelum angelicum, est ex correspondentia et quoque ex apparentia; inde est quod ubi in Verbo dicuntur caeli, tum caeli caelorum, in sensu interno intelligantur caeli angelici; antiqui enim non aliam ideam de caelo aspectabili habuerunt quam quod ibi habitarent caelicolae, et quod {4}sidera essent eorum habitacula; similis idea quoque hodie est simplicium, et imprimis infantum; inde quoque sursum ad caelum aspicitur cum adoratur Deus; est quoque correspondentia, nam in altera vita apparet caelum cum sideribus, sed non caelum quod apparet hominibus in mundo; verum est caelum apparens secundum statum intelligentiae et sapientiae spirituum et angelorum; sidera ibi sunt cognitiones boni et veri, et nubes quae sub caelo quandoque conspiciuntur, sunt variae significationis secundum colores, translucentiam, et progressiones; caeruleum caeli est verum transparens ex bono; ex his constare potest quod per caelos significentur caeli angelici; per caelos autem angelicos significantur vera Divina, quoniam angeli sunt receptiones 3 veri Divini procedentis a Domino; similia per `caelos' significantur {5}apud Davidem, Laudate Jehovam, caeli caelorum, et aquae quae supra caelos, Ps. cxlviii 4:
apud eundem, Psallite Domino equitanti super caelo caeli antiquitatis, Ps. lxviii 34 [A.V. 33]:
apud eundem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. xxxiii 6:
apud eundem, Caeli enumerant gloriam Ipsius, et opera manuum Ipsius annuntiat firmamentum, Ps. xix 2 [A.V. 1]:
in Libro Judicum, Jehovah, quando exivisti e Seir, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, v 4:
apud Danielem, Cornu hirci crevit usque ad exercitum caelorum, et {6}dejecit in terram de exercitu et de stellis, et conculcavit illa, viii 10:
apud Amos, Dominus Jehovih, Qui aedificat in caelis gradus Suos, ix 6:
apud Malachiam, Si sit cibus in domo Mea, aperturus sum fenestras caeli, et effusurus vobis benedictionem, iii 10:
apud Esaiam, Prospice e caelis et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, lxiii (x)15:
apud Moschen, Benedicta a Jehovah terra Josephi, de pretiosis caeli, de rore, Deut. xxxiii 13:
apud Matthaeum, Jesus dixit, Non jurabis per caelum, quia thronus Dei est: qui juraverit per caelum jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui {7}sedet super illo, v 34, xxiii 22;
in his locis et in pluribus aliis per {8}`caelos' significantur caeli angelici; et quia caelum Domini in terris est Ecclesia, etiam per `caelum' 4 significatur Ecclesia, ut in sequentibus locis: apud Johannem, Vidi caelum novum et terram novam, prius enim caelum et prior terra transierat, Apoc. xxi 1:
apud Esaiam, (m)Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, ideo nec commemorabuntur priora, neque ascendent super cor, (x)lxv 17:
apud eundem,(n) Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, li 6:
apud eundem, Vestio caelum atrore, et saccum facio velamen, l 3:
apud Ezechielem, Obtegam caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, et omnia luminaria lucis in caelo atrabo, et dabo tenebras super terra, xxxii 7, 8:
apud Matthaeum, Post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29;
quid per `solem,' `lunam,' `stellas,' et `in caelis,' {9}significatur, videatur n. 4056-4060: apud Esaiam, Jehovah Deus Israelis, Tu es solus Deus; super omnia regna terrae, Tu fecisti caelum et terram, xxxvii 16:
apud eundem, Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso, xliv 24 apud eundem, Jehovah creans caelos, formans terram, et faciens eam, et praeparans eam, non inanitatem creavit eam, xlv 18;
5 quod per `caelum et terram' in his locis et in aliis in sensu interno intelligatur Ecclesia, per `caelum' Ecclesia interna et per `terram' Ecclesia externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ex quibus patet quod per creationem in primis capitibus Geneseos, ubi dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, Gen. i 1, Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum, ii 1, intelligatur nova Ecclesia, creatio enim ibi est {10} regeneratio, quae etiam nova creatio vocatur, ut in explicationibus {11}ad illa capita ostensum videri potest. @1 The remainder of this subsection is found at the end of the , but is marked for insertion here.$ @2 Before e Verbi$ @3 spirituali$ @4 habitacula eorum essent sidera$ @5 i alibi in Verbo, ut$ @6 disjecit$ @7 sedit AI$ @8 coelos significantur coeli altered to coelum significatur coelum$ @9 significantur I, significetur T$ @10 i and d nova A, i nova IT$ @11 ibi$