Arcana Coelestia (Elliott) n. 9409

Previous Number Next Number See English 

9409. `Et ad sepositos filios Israelis': quod significet illos qui in solo sensu externo separato ab interno, constat ex {1}repraesentatione `filiorum Israelis qui sepositi' seu separati a Moscheh, Aharone, Nadab et Abihu, et a septuaginta senioribus, de quibus {2}supra vers. 2 dicitur quod `non ascendent,' quod sint qui in (t)Verbi sensu externo separato ab interno, de qua supra n. 9380. Paucis hic dicetur quinam et quales illi sunt qui in sensu Verbi externo separato ab interno; sunt qua ex Verbo nullam Doctrinam charitatis et fidei extrahunt sed manent solum in Verbi sensu litterae; doctrina charitatis et fidei est internum Verbi, et sensus litterae est externum ejus; qui in sensu externo Verbi absque interno {3} sunt, illi quoque in cultu externo absque interno sunt, colunt externa sicut sancta et Divina, et quoque credunt quod in se sancta et Divina sint, cum tamen sancta et Divina {4}ex internis sunt; quod tales fuerint filii Jacobi, videatur {5}n. 3479, 4281, 4293, 4307, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4899, 4903, 4911, 4913, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. 2 {6}Sed hanc rem exempla illustrent: crediderunt quod ab omni peccato et ab omni reatu puri essent cum sacrificia obtulerint et ex sacrificiis comederint, {7}autumantes quod sacrificia in externa forma Absque interna' essent sanctissima cultus, et tunc boves, juvenci, agni, caprae, oves, arietes, {8} hirci, sancti, et quod altare esset omnium sanctissimum; similiter quod panis minharum, et vinum libaminum {9}; crediderunt etiam quod cum laverint vestes suas et corpora sua, prorsus mundi essent; pariter quod ignis altaris {10}perpetuus, (c)ac ignes lucernae, sancti essent ex se, tum panes propositionis, ut et oleum unctionis, praeter reliqua; quod ita crediderint, erat causa quia omne internum rejecerunt, usque adeo ut ne quidem audire (x)voluerint de internis, {11}sicut quod amarent Jehovam propter Ipsum et non propter se, ut {12} eveherentur ad dignitates et ad opulentiam supra omnes gentes et populos in universo; ideo nec audire voluerunt de Messia quod venturus propter salutem et felicitatem eorum aeternam sed propter se ut eminerent super omnes in mundo, nec audire voluerunt de amore mutuo et charitate erga proximum propter proximum et ejus bonum sed propter se, quantum sibi faveret; inimicum animum gerere, odio habere, vindicare, saevire, nihili faciebant, modo aliquid causae nacti sint. 3 Aliter prorsus credidissent et fecissent si doctrinam amoris et fidei in Dominum et charitatis erga proximum recipere voluerint; tunc scivissent et credidissent quod holocausta, sacrificia, minhae, libamina, et (x)comessationes ex sacrificiis non purificaverint illos ab aliquo reatu et peccato, sed quod cultus Dei et paenitentia ex corde, {13} Deut. (x)xxxiii 19; Jer. (x)vii 21-23; Mich. vi 6-8; Hos. vi 6; Ps. xl 7, 9 [A.V. 6, 8]; Ps. li 18, 19 [A.V. 16, 17]; 1 Sam. xv 22; {14} similiter quod lavationes vestium et corporis non aliquem mundarent sed purificationes cordis; pariter quod ignis altaris et ignes lucernae, tum panes propositionis, ut et oleum unctionis, non sancta essent {15}ex se sed {16}ex internis quae significabant; et quod cum in sanctis internis essent, tunc sancti essent, non a se sed a Domino, a Quo omne sanctum; filii Israelis haec interna scivissent si recepissent doctrinam amoris et charitatis, quoniam haec {17} docet quid involvunt externa; ex illa doctrina etiam {18}Verbi sensus internus scitur, quoniam sensus internus Verbi est ipsa doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quod etiam (t)docet Dominus, dicendo quod ex binis illis mandatis omnis lex et omnes prophetae pendeant, Matth. xxii 34, 38 [A.V. 36, 40]. 4 Similiter paene se habet hodie in Christiano orbe, in quo quia nulla doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum est, usque adeo ut vix sciatur quid amor caelestis et amor spiritualis, qui est charitas, ideo in externis sunt absque interno; bonum enim amoris caelestis et spiritualis, et inde verum fidei, facit internum hominis; inde est quod etiam hodie sensus externus Verbi, absque doctrina regulatrice et ductrice, flectatur quousque libet; doctrina enim fidei absque doctrina amoris et charitatis est sicut umbra noctis, at doctrina fidei ex doctrina amoris et charitatis est sicut lux diei; nam bonum quod est amoris et charitatis est sicut flamma, et verum fidei est sicut lux inde. 5 Quoniam in (t)orbe Christiano tales hodie sunt, nempe in externis absque interno, ideo vix aliqui afficiuntur vero propter verum; inde quoque est quod ne quidem sciant quid bonum, quid charitas, et quid proximus, tum quid internum hominis, nec quid caelum et quid infernum, nec quod vita sit unicuique statim post mortem; qui illorum in doctrina suae Ecclesiae manent non curant num falsa sint aut vera; discunt illa et confirmant illa non propter {19}finem exercendi bonum charitatis ex corde, nec propter salutem suae animae et felicitatem aeternam, sed propter prosperitatem in mundo, hoc est, ut lucrentur famam, honores, et opes; inde est quod nulla illuminatio illis sit cum legunt Verbum, et quod prorsus negaturi sint quod aliquod internum in Verbo sit praeter quod exstat in littera; sed de hac re ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura dicentur. @1 significatione$ @2 dicitur Vers. 2$ @3 i ejus$ @4 After sunt$ @5 None of these paragraph numbers is given in A, but a series of dashes indicates that numbers are to be inserted here.$ @6 inde est quod crediderint, sicut hodie etiam credunt quod omnia ritualia sancta essent ex se, ut pro exemplis$ @7 credentes$ @8 i et$ @9 i eorum$ @10 perpetui after lucernae$ @11 quae erant amare$ @12 i nempe$ @13 i qui per illa repraesentabatur,$ @14 i tum$ @15 in se before sancta$ @16 quod sancta ex internis quae significarent$ @17 i unice$ @18 After internus$ @19 usum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church