Arcana Coelestia (Elliott) n. 10196

Previous Number Next Number See English 

10196. `Ante propitiatorium quod super testimonio': quod significet ubi auditio et receptio omnium cultus ex bono amoris a Domino, constat (c)a significatione `propitiatorii' quod sit auditio et receptio omnium cultus ex bono amoris a Domino, de qua n. 9506, et ex significatione `testimonii' quod sit Dominus quoad Verbum, de qua n. 8535, 9503, {1}ita quoad Divinum Verum, nam Dominus quoad Divinum Verum est Verbum, n. 9987. [2] Paucis hic dicetur de Divino Bono et Divino Vero: Dominus quoad ipsum Divinum, quod Pater vocatur, et quoad Divinum Humanum, quod Filius, est ipse Divinus Amor, ita ipsum Divinum Bonum; at Dominus ut caelum, quod est infra Dominum ut Solem, est Divinum Verum; sed (t)Divinum hoc Verum in se (x)habet Divinum Bonum accommodatum receptioni angelorum et spirituum; hoc Divinum est quod vocatur Spiritus Jehovae et Sanctum; quod hoc dicatur Divinum Verum et non Divinum Bonum, est quia angeli et spiritus sunt creati, et inde sunt receptiones Divini Veri procedentis ex Divino Bono; gaudent {2} illi sicut homines binis facultatibus, nempe intellectu et voluntate, ac intellectus formatus est ad recipiendum Divinum Verum, ac voluntas ad recipiendum Divinum Bonum, {3}intellectus illis inservit ad receptionem, et quoque ad perceptionem. [3] Idea hujus rei a simplicibus capi potest ex comparatione cum sole mundi, et cum mundo inde existente; in sole mundi est ignis, sed quod procedit inde est calor et lux; quod non in ipso sole sit lux, cuivis notum esse potest, sed quod lux inde procedat; et quantum lux procedens a sole in se habet calorem, tantum vivunt et crescunt vegetabilia, et tantum {4}haec pariunt fructus et semina; haec comparative dicta sunt, quoniam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini; et est theatrum repraesentativum {5}quoniam mundus naturalis per mundum spiritualem ex Divino exstitit, et perpetuo existit, hoc est, subsistit; inde est quod in Verbo per `solem' intelligatur Dominus quoad Divinum Amorem; similiter per `ignem'; et quod per `lucem' intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, ut Joh. i 9, iii 19, ix 5, xii 46. @1 Before de qua$ @2 i enim$ @3 inservit illis intellectus$ @4 fructus et semina pariant$ @5 quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church