158. (Ex Arcanis Caelestibus.) Quod soli Domino meritum et justitia (n. 9715, 9979). Quod meritum et justitia Domini sit, quod ex propria potentia salvaverit genus humanum (n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019). Quod bonum justitiae et meriti Domini sit bonum quod regnat in caelo, et quod id bonum sit bonum Divini Amoris Ipsius, ex quo salvavit genus humanum (n. 9486, 9986[? 9979]). Quod nullus homo possit ex se justitia fieri, nec illam sibi ullo jure vindicare (n. 1813). Quales illi in altera vita qui sibi justitiam vindicant (n. 942, 2027). Quod in Verbo "justus" dicatur cui addicitur justitia et meritum Domini, et quod "injustus" cui justitia propria et meritum sui (n. 5069, 9263). Qui semel justus a Domino, continue justus erit ab Ipso; nam justitia nusquam fit propria hominis, sed continue Domini (n. 3648[? 9486]). Quod qui credunt justificationem in ecclesia, parum sciant de regeneratione (n. 5398). Quod homo tantum sapiat, quantum addicit omnia bona et veri Domino, et non sibi (n. 10227). Quia omne bonum et verum, quod est bonum et verum, est a Domino, et nihil ab homine; et quia bonum ab homine non est bonum, quod inde sequatur quod nulli homini meritum, sed soli Domino (n. 9975, 9981, 9988). Quod illi qui intrant caelum, exuant omne meritum sui (n. 4007). Et quod non cogitent de remuneratione propter bona quae fecerunt (n.6478, 9174). Quod qui cogitant ex merito, tantum non agnoscant omnia esse misericordiae (n. 6478, 9174). Quod illi qui cogitant ex merito, cogitent de mercede et remuneratione; quare velle mereri est velle remunerari (n. 5660, 6392, 9975). Quod tales caelum in se non recipere possint (n. 1835, 8478, 9977). Quod felicitas caelestis consistat in affectione faciendi bonum absque fine remunerationis (n. 6388, 6478, 9174, 9984). Quod in altera vita quantum quis bonum facit absque fine remunerationis, tantum influat beatum cum augmento a Domino, et quod id statim dissipetur cum cogitatur de remuneratione (n. 6478, 9174). Quod bonum faciendum sit absque fine remunerationis (n. 6392, 6478; illustratum, n. 9981). Quod genuina charitas sit absque omni meritorio (n. 2340[? 2343], 2373[? 2371], 2400, 3887, 6388-6393): quia est ex amore, ita ex jucundo faciendi bonum (n. 3816, 3887, 6388, 6478, 9174, 9984). Quod per "mercedem" in Verbo intelligatur jucundum et beatum in benefaciendo aliis absque fine mercedis, et quod id jucundum et beatum sentiant et percipiant illi qui in genuina charitate sunt (n. 3816, 3956, 6388). Quod illi qui bonum faciunt mercedis causa, semet ament, non proximum (n. 8002, 9210). Quod in Verbo per "mercenarios" in sensu spirituali intelligantur qui bonum faciunt propter mercedem (n. 8002). {1}Qui bonum faciunt remunerationis causa, quod in altera vita velint serviri, et nusquam contenti sint (n. 6393). Quod contemnant proximum, et irascantur Ipsi Domino, quod non mercedem recipiant, dicentes quod meruerint (n. 9976). Qui apud se fidem separaverunt a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et quoque bona opera, quae in externa forma fecerunt, ita propter se, meritoria (n. 2373[? 2371]). Quales porro sunt in altera vita, qui meritum posuerunt in operibus (n. 942, 1774, 1877, 2027). Quod ibi sint in terra inferiore, et sibi appareant lignum secare (n. 1110, 4943, 8740): ex causa quia "lignum" in specie significat bonum meriti, imprimis "lignum schittim" (n. 2784, 2812, 9472, 9486, 9715, 10178). Quod illi qui bonum fecerunt remunerationis causa, in regno Domini sint servitia, (n. 6389, 6390). Qui meritum ponunt in operibus, quod succumbant in tentationibus (n. 2273, 9978). Quod qui in amoribus sui et mundi sunt, non sciant quid sit facere bonum absque remuneratione (n. 6392). -1 Qui pro "Quod qui"
(XII.) DE PAENITENTIA, ET REMISSIONE PECCATORUM.