9486. `Lignorum schittim': quod significet justitiam, constat ex significatione `ligni schittim' quod sit bonum meriti quod solius Domini, de qua supra n. 9472, ita quoque justitia, quae {1}est bonum meriti; Dominus enim ex propria potentia universum caelum in ordinem redegit, ac inferna subjugavit, et simul tunc Humanum in Se Divinum fecit, inde Ipsi meritum et justitia {2}, {3}quapropter unicum bonum quod in caelo regnat, et quod facit caelum, {4}est bonum meriti {5}et justitia Domini, ita Divinum Humanum Ipsius, nam Hoc meritum et justitia factum est; {6}quod illa a Domino ex propria potentia, constat apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum: torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum; circumspexi sed non auxilians, et obstupui sed non suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi bracchium Meum, lxiii 1-5:
apud eundem, Vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; induit justitiam sicut loricam, lix 16, 17:
apud Jeremiam, 2 Hoc nomen Ipsius quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6, xxxiii 15, 16:
et apud Johannem, Ego pono animam Meam, {7}ut rursus accipiam eam; nemo tollit eam a Me, Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, x 17, 18;
ex illis {8}patet quod Domino quoad Divinum Humanum sit meritum et justitia a Se Ipso; {9}quia per `arcam' significatur caelum ubi Dominus, ideo ad constructionem ejus lignum schittim adhibebatur, per quod bonum illud significatur, per `lignum' enim in genere significatur bonum, n. 643, 3720, 8354; quapropter illi (m)qui ponunt meritum in operibus, apparent in altera vita secare {10}lignum, {11}sub quo aliquid Domini, n. 1110, 4943, (x)8740; inde per `findere ligna holocausti' significatur bonum meriti, seu bonum quod operum, n. 2784, 2812.(n) @1 idem est cum bono meriti$ @2 i, nullus autem homo ex sua potentia aliquid ad regenerationem suam et sic ad salutem suam facere potest; sed hoc fit ex potentia solius Domini; quod homo ex se nihil boni possit facere, nec sibi comparare fidem, notum est; inde constare potest$ @3 quod$ @4 sit$ @5 seu$ @6 quod Dominus ex propria potentia Humanum Divinum fecerit$ @7 et IT$ @8 constat$ @9 et quia id bonum est unicum bonum quod in coelo regnat, et quod salvat tam angelos quam homines, ideo adhibeatur lignum schittim, quod est bonum meriti, ad arcam, per quam coelum ubi Dominus significabatur, lignum etiam in genere significat bonum, n. 2784, 3720, 4943, 8354, 8740$ @10 ligna$ @11 et cum secant apparet quasi quid Domini sub lignis$