Arcana Coelestia (Elliott) n. 3648

Previous Number Next Number See English 

3648. Est influxus a Domino per caelum etiam in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores omnis generis et in earum fructificationes, et in plantas varii generis et earum multiplicationes; nisi spirituale a Domino intus continue ageret in formas illarum primitivas quae sunt in seminibus, nusquam vegetarent et crescerent tam mirabili modo et successione; sed formae ibi tales sunt ut non recipiant aliquid vitae: ex influxu illo est quod aeterni et infiniti imaginem in se habeant, {1}sicut patet ex eo quod in continuo conatu sint propagandi suum genus et suam speciem, ad sic vivendum quasi in aeternum, et quoque ad implendum universum; (m)hoc inest in quolibet semine; [2] sed homo omnia illa, quae tam mirifica, ipsi naturae tribuit, nec aliquem influxum e spirituali mundo credit, quia illum corde negat; tametsi sciret quod subsistere nihil possit, nisi per quod exstitit, hoc est, quod subsistentia sit perpetua existentia, seu quod idem, productio sit continua creatio(n): quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, videatur n. 3483; sed de his quoque, et de correspondentia eorum cum Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum. @1 in eo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church