Arcana Coelestia (Elliott) n. 3647

Previous Number Next Number See English 

3647. {1}Quomodo (c)illa se habent, etiam ostensum est; datum erat videre et appercipere quosdam qui in alteram vitam tunc venerunt, qui in vita corporis cui spectarunt solum ad terrestria, et nihil aliud pro fine habuerunt, nec fuerunt per aliquas cognitiones in bonum et verum initiati; ex nautica et rustica {2}turba fuerunt; apparuerunt, sicut etiam perceptum, quod tam parum vitae haberent ut putarem quod non possent sicut alii spiritus vitam aeternam sortiri, erant sicut machinae parum animatae; sed {3}angeli curam illorum sollicite habebant, et per facultatem quam sicut homines habebant, boni et veri vitam illis insinuabant, inde magis et magis perducebantur a vita animalium simili in vitam humanam. @1 All this is in margin in A$ @2 simplice turba fuit$ @3 i usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church