Arcana Coelestia (Elliott) n. 9715

Previous Number Next Number See English 

9715. `Lignis schittim': quod significet justitiam, constat ex significatione `lignorum schittim' quod sint bonum meriti et justitia, quae solius Domini, de qua n. 9472, 9486. Quid justitia et quid meritum, quae {1} solius Domini, hic nunc dicetur: creditur quod Domino meritum et {2} justitia fuerit, quod impleverit omnia legis, et quod per passionem crucis salvaverit genus humanum; sed haec non per justitiam et {3} meritum Domini intelliguntur in Verbo; sed {4} per meritum et justitiam Ipsius {5} intelligitur quod pugnaverit solus cum omnibus infernis, et subjugaverit illa, et sic in ordinem redegerit omnia in infernis, et simul tunc omnia in caelis {6}; nam apud unumquemvis hominem sunt spiritus ab inferno, et sunt angeli e caelo; homo absque illis prorsus non vivere potest; nisi inferna fuissent a Domino subjugat et caeli in ordinem redacti, nusquam aliquis homo salvari potuisset. [2] Hoc non fieri potuit quam per Humanum Ipsius, nempe per pugnas {7} cum illis ex Suo Humano; et quia {8} Dominus ex propria potentia, (o)ita solus, hoc fecit, ideo soli Domino est meritum et justitia; et ideo est Solus qui apud hominem adhuc vincit inferna; (o)nam qui semel illa vincit, in aeternum vincit; quapropter homini prorsus nihil meriti et justitiae est, sed ei meritum et justitia Domini, cum agnoscit quod nihil a se, sed omne a Domino, imputatur; inde est quod solus Dominus regeneret hominem; nam regenerare hominem est inferna ab illo abigere, proinde mala et falsa quae {9} ab infernis, et loco illorum implantare caelum, hoc est, bona amoris et vera fidei, (o)haec enim faciunt caelum. Per continuas pugnas cum infernis etiam Dominus glorificavit Humanum Suum, hoc est, Illud Divinum fecit, nam sicut homo per pugnas, quae sunt tentationes, regeneratur, ita Dominus per pugnas, quae erant tentationes, glorificatus est; inde glorificatio Humani Domini ex propria potentia etiam est meritum et justitia, nam per id salvatus est homo, per id enim omnia inferna subjugata in aeternum a Domino tenentur. [3] Quod ita sit, constat a locis in Verbo ubi agitur de merito et justitia Domini, ut apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; quare rubicundus quoad vestes Tuas, et vestes Tuae sicut calcantis in torculari? torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum; propterea calcavi eos in ira Mea, et conculcavi eos in excandescentia Mea; unde sparsa est victoria eorum super vestes Meas, et omne vestimentum Meum pollui; nam dies vindictae in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat. Circumspexi, sed non auxilians, et obstupui, sed non suffulciens, ideo salutem praestitit Mihi bracchium Meum, et excandescentia Mea sustentavit Me; atque conculcavi {10} populos in ira Mea, et descendere feci in terram victoriam illorum: ideo factus est in Salvatorem, lxiii 1-8;

quod haec dicantur de Domino, notum est; pugnae Ipsius cum infernis describuntur per quod conspersus vestes, rubicundus quoad vestes Suas, et quod vestes Ipsius sicut calcantis in torculari, perque dies vindictae; victoriae et subjugationes infernorum describuntur per quod calcaverit eos in ira Sua, unde sparsa victoria eorum super vestes Suas, quod conculcaverit populos in ira, et descendere fecerit in terram victoriam eorum; quod Dominus illa fecerit {11} ex propria potentia, describitur per quod torcular calcaverit solus, et de populis non vir cum Ipso, quod circumspexerit sed non auxilians, obstupuerit et non suffulciens, quod salutem praestiterit Ipsi bracchium Suum; quod inde salus, describitur per quod incedens in multitudine roboris sui magnus ad salvandum, (o)quod annus redemptorum Suorum venerit, et quod ideo factus {12} illis in Salvatorem. [4] Quod haec omnia sint justitiae, adhuc evidentius patet alibi apud eundem prophetam, Vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens, ideo salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; induit vestes vindictae, et texit Se sicut pallio zelo, lix 16, 17:

et apud eundem, Propinqua justitia Mea, exivit salus Mea, et bracchia Mea populos judicabunt; in Me insulae sperabunt, et super bracchio Meo confident, li 5;

`bracchium' quod praestitit Ipsi salutem, et super quo confident, est propria potentia, qua inferna subjugavit; quod `bracchium' sit potentia, videatur n. 4932, (x)7205; [5] inde patet quid justitia et quid meritum, quae solius Domini: similiter alibi apud eundem, Quis excitavit ab Oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui? dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit, xli 2:

apud eundem, Appropinquare feci justitiam Meam non procul est, salus Mea non morabitur, xlvi 13:

apud eundem, Jehovah induet Me vestibus salutis, amiculo justitiae texit Me: lxi 10:

apud Davidem, Os meum enumerabit justitiam Tuam, toto die salutem Tuam, non novi numerationes: memorabo justitiam Tuam solius; ne desere me usque dum enarravero bracchium Tuum, virtutem Tuam, nam justitia Tua usque ad excelsum, qui fecisti magna, Ps. lxxi 15, 16, 18, 19, 24:

apud Jeremiam, (o)Ecce dies veniunt cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et prosperabitur, facietque judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius {13} salvabitur Jehudah, et Israel habitat secure; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii (o)5, 6, {14} xxxiii 15, 16:

et apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, ix 24. [6] Quod subjugatio infernorum, ordinatio caelorum a Domino, et glorificatio Humani Ipsius, et inde salus homini qui Dominum amore et fide recipit, sint justitia et meritum, quae soli Domini, ex locis nunc allatis constare potest; sed qui non sciunt quod spiritus ab infernis sint apud hominem, et {15} inde ei mala et falsa, et quoque quod angeli e caelo, et quod inde ei bona et vera, et quod sic vita hominis ab una parte juncta sit infernis, et ab altera caelis, hoc est, per caelos Domino; (m)ac ita {16} quod homo nequaquam salvari potuerit nisi inferna subjugata fuerint, et caeli in ordinem redacti, ac sic {17} omnia Domino subjecta,(n) hanc rem capere non possunt. [7] Ex his constare potest unde est quod bonum meriti Domini sit unicum bonum quod in caelis regnat, ut supra n. 9486 dictum est; bonum enim meriti est etiam nunc continua subjugatio infernorum, (c)et sic tutatio fidelium; id bonum est bonum amoris Domini, nam ex Divino Amore in mundo pugnaverat et vicerat; ex Divina Potentia in Humano inde acquisita dein in aeternum pro caelo et pro Ecclesia, ita pro universo humano genere solus pugnat, vincit, et sic salvat; hoc (o)nunc est bonum meriti, quod justitia vocatur, quia justitiae est (o)inferna conantia perdere humanum genus, compescere, ac tutari et salvare bonos et fideles. De pugnis seu tentationibus Domini cum in mundo fuit, videatur n. 1663, 1668, 1690, 1691 fin., 1692, 1737, 1787, 1812, 1813, 1820, 2776, 2786, 2795, 2803, 2814, 2816, 4287, 7193, 8273, et quod Dominus solus pro humano genere contra inferna pugnet, n. 1692 fin., 6574, 8159, 8172, 8175, 8176, (x) 8273, 8969. @1 quod$ @2 meritum Domini et inde$ @3 i per$ @4 d sed i verum$ @5 After meritum$ @6 coelis, et omnia in infernis, inde salus homini$ @7 pugnam$ @8 i solus$ @9 , nam haec sunt$ @10 calcavi IT$ @11 haec Dominus$ @12 i sit$ @13 illis IT$ @14 i Apud Eundem, In diebus illis germinare faciem Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra; Hoc vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra,$ @15 i quod$ @16 et sic$ @17 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church