Arcana Coelestia (Elliott) n. 6392

Previous Number Next Number See English 

6392. `Et terram quod amoena': quod significet quod in illa, nempe felicitate sint, qui in regno Domini, constat a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, ac ita quoque regnum Domini, de qua n. 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 4447; quod `terra' id sit, est quia terra Canaan quae per terram intelligitur in Verbo, repraesentaverit regnum Domini, et hoc quia Ecclesia ibi fuerat ab antiquissimo tempore, n. 3038, 3481, 3686, 3705, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136; et ex significatione `quod amoena' quod significet felicitatem quae operibus boni absque remuneratione. Quod dicatur quod `videbit quietem quod bona, et terram quod amoena', et per utrumque significetur felicitas quae in regno Domini, est quia `videre quietem quod bona' se referat ad caeleste seu bonum, et `videre terram quod amoena' se referat ad spirituale seu verum, et hoc ob conjugium boni et veri, de quo n. 6343.

[2] Quod felicitatem {1}in operibus boni absque remuneratione ulterius concernit, sciendum quod paucissimi hodie sciant quod in faciendis bonis absque fine remunerationis sit felicitas caelestis; non enim sciunt quod alia felicitas sit quam evehi ad honores, serviri ab aliis, {2}divitiis abundare, in voluptatibus vivere; quod supra illa sit felicitas quae afficit interiora hominis, alte ignorant, ita {3}quod sit felicitas caelestis, et quod {4}haec felicitas sit felicitas genuinae charitatis'; quaere sapientes hodie num sciant quod id sit felicitas caelestis; inde quoque est quod plures rejiciant bona opera, credentes quod non dari queant apud aliquem {5}absque fine merendi per illa; nam non sciunt quod qui (x)ducuntur a Domino, {6}nihil potius velint quam bona opera facere, et quod nihil minus cogitent quam de merito per illa'; novae enim voluntati quae a Domino donatur illis qui regenerantur, hoc inest {7}, nam illa voluntas est Domini apud hominem.

@1 ex$ @2 ditescere$ @3 quid$ @4 illa sit felicitas ex genuina charitate$ @5 nisi$ @6 nihil minus per bona quae faciunt, quam de merito cogitent$ @7 i a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church