Arcana Coelestia (Elliott) n. 6388

Previous Number Next Number See English 

6388. `Jisaschar': quod significet remunerationem ex operibus, constat ex repraesentatione `Jisascharis' quod sit amor mutuus qui merces seu remuneratio, de qua n. 3956, 3957; hic remuneratio ex operibus, ut patet a singulis in sensu interno, quae in hoc prophetico de Jisaschare dicuntur; Jisaschar etiam in lingua originali significat mercedem. Quod `Jisaschar' significet hic remunerationem ex operibus, ac prius amorem mutuum, est quia per Jisascharem hic intelliguntur illi qui in quadam specie et apparentia amoris mutui, hoc est, charitatis erga proximum sunt, et propter bona quae {1}faciunt, remunerari volunt; ac ita amorem genuinum mutuum seu charitatem non modo inquinant sed etiam pervertunt; qui enim in genuino illo amore sunt, in suo jucundo et beato sunt cum benefaciunt proximo, nam nihil potius desiderant; id jucundum et id beatum est quod per `mercedem' in Verbo intelligitur, nam ipsum jucundum seu beatum est merces, {2}et id in altera vita fit gaudium et felicitas quae in caelo, ita fit illis caelum; nam qui ibi in amore illo sunt, cum usus praestant et bona aliis faciunt, in tali gaudio et felicitate sunt ut videantur sibi tunc primum esse in caelo; hoc {3}datur illis a Domino, cuique secundum usus; sed felicitas illa evanescit ut primum de remuneratione cogitant, nam cogitatio de remuneratione cum {4}tamen in ipsa remuneratione sunt, amorem illum impurum reddit et pervertit; causa est quia tunc de se cogitant et non de proximo, nempe ut {5}semet felices reddant non autem alios nisi quantum se; ita amorem erga proximum vertunt in amorem erga se, et quantum hoc faciunt tantum illis non communicari potest gaudium et felicitas ex caelo; concentrant enim influxum felicis e caelo in se nec illum transmittunt ad alios, suntque similes objectis quae radios lucis non remittunt sed absorbent, illa objecta apparent in luce, ac rutilant, haec autem in opaco sunt et prorsus non rutilant; {6}quapropter illi qui tales sunt, separantur e societate angelica {7}, sicut qui nihil commune cum caelo habent; {8}hi sunt qui hic describuntur per Jisascharem. @1 i ex amore illo$ @2 id quoque$ @3 dat illis Dominus$ @4 in ea ipsa$ @5 se$ @6 inde$ @7 i et delabuntur$ @8 qui itaque tales sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church