Arcana Coelestia (Elliott) n. 2273

Previous Number Next Number See English 

2273. Quod `dixit, Non faciam propter quadraginta' significet quod salvabuntur, constat absque explicatione: de illis qui significantur per `quadraginta quinque' in versu praecedente, dictum est quod `non perdam si invenero quadraginta quinque,' et significatum quod non perirent, si bona veris conjungi possent; hic nunc sequitur de `quadraginta,' et dicitur `non faciam propter quadraginta,' quo non significatur quod salvarentur propter tentationes, nam quidam etiam tentationes subeunt qui in iis succumbunt, ita non conjunguntur apud eos bona [veris]; immo nec propter tentationes salvatur homo si aliquid meriti in iis ponit, nam si aliquid meriti in tentationibus ponit, est ex amore sui, quod se inde jactet et credat se prae aliis meruisse caelum, et simul de praeeminentia sui prae aliis cogitat, contemnendo alios prae se, quae omnia amori mutuo et inde beatitudini caelesti contraria sunt; [2] tentationes in quibus homo vincit, secum habent quod omnes alios se digniores credat, et quod potius infernalis sit quam caelestis, talia enim ei obveniunt in tentationibus; cum itaque post tentationes in contrarias illis cogitationes venit, indicium est quod non vicerit, nam cogitationes quas habuit in tentationibus, sunt ad quas flecti possint cogitationes quas habet post tentationes, et si hae ad illas non flecti possint, vel succubuit in tentatione, vel recurrit in similes, et quandoque in graviores, usque dum redactus sit ad illam sanitatem quod credat se nihil meruisse: inde constat quod per `quadraginta' hic significentur illi apud quos per tentationes bona conjuncta sint veris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church