Arcana Coelestia (Elliott) n. 2272

Previous Number Next Number See English 

2272. `Et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta': quod significet qui in tentationibus fuerunt, constat a significatione numeri `quadraginta' quod sint tentationes, de qua in Parte Prima n. 730. Quomodo haec in serie sequuntur, constare potest a tentationibus; tentationes existunt ob finem, non solum ut confirmetur homo in veris, sed etiam ut vera bonis arctius conjungantur, pugnat enim tunc pro veris contra falsa; et quia tunc in interiore dolore est, et in cruciatu, jucunda vitae cupiditatum et inde voluptatum cessant, et tunc influunt bona a Domino, et tunc simul mala spectantur ut abominabilia, inde novae et prioribus contrariae cogitationes, ad quas postea flecti potest, (o)et sic a malis ad bona, et haec conjungi veris; et quia per tentationes conjunctio boni cum vero fit, et in priore versu dictum est quod salvarentur ii apud quos bona conjungi possunt veris, ideo hoc sequitur, et quidem ita quod conjungi possint per tentationes; hic nexus rerum est illis qui in sensu interno sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church