157. Cogitare et credere quod in caelum veniant qui bonum faciunt, et quoque quod bonum faciendum sit ut in caelum veniant, non est spectare mercedem ut finem, ita nec ponere meritum in operibus, nam id cogitant et credunt etiam illi qui bonum faciunt a Domino; sed qui ita cogitant, credunt et faciunt, et non in amore boni propter bonum sunt, illi spectant et ponunt.