Arcana Coelestia (Elliott) n. 2371

Previous Number Next Number See English 

2371. `Et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum': quod significet qui alia doctrina et alia vita sunt, constat a significatione `peregrinari' quod sit instrui et vivere, ita doctrina et vita, de qua n. 1463, 2025. Hic, status Ecclesiae describitur qualis est circa ultima tempora quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quod nempe bonum charitatis quia secessit prorsus e vita, etiam rejiciatur ex doctrina; [2] hic non de illis agitur qui bonum charitatis falsificant, in sui favorem explicando, (c)et propter se ut maximi sint, et propter mundi bona ut omnia possideant, [meritorium faciunt]; ac dispensationes mercedum sibi arrogant, et sic bonum charitatis variis artibus et illusoriis modis conspurcant: sed de illis qui nihil de bonis charitatis seu de bonis operibus, sed solum de fide ab illis separata, audire volunt, et hoc ex ratiocinatione quod non nisi quam malum sit in homine et quod bonum quod ab ipso etiam in se malum sit, in quo sic nihil salutis, et quod mereri caelum per aliquod bonum nemo possit, ita non per illud salvari, sed solum per fidem, qua agnoscant meritum Domini; haec doctrina est quae ultimis temporibus quando exspirare incipit Ecclesia, viget et ardenter docetur et faventer arripitur; [3] se concludere inde, quod aliquis vitam habere possit {1} malam, et fidei bonam, falsum est; tum quoque, quia non nisi malum {2} in homine, non dari queat bonum a Domino, in quo quia Dominus est, caelum est, et quia caelum, est beatum et felix: demum, quia nemo per aliquod bonum mereri queat {3}, quod non detur bonum caeleste a Domino' in quo spectatur meritum ut quoddam enorme; in tali bono sui omnes angeli, in tali omnes regenerati, et in tali qui jucundum, immo beatum in ipso bono seu in ejus affectione percipiunt; de hoc bono seu de hac charitate, ita Dominus apud Matthaeum. Audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, odio habebis inimicum tuum: Ego dico vobis, [Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis], benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, sitis filii Patris vestri, Qui in caelis:... nam si amaveritis amant vos, quod praemium habetis? et si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis? nonne etiam publicani sic faciunt? v (x)43-48:

similiter apud Lucam cum his adjectis, Benefacite atque mutuo date, nihil inde sperantes, tunc ei merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, vi 27-36;

[4] ubi describitur bonum quod a Domino, et quod sit absque omni fine retributionis, quare qui in illo, vocantur `filii Patris Qui in caelis,' ac `filii Altissimi'; et quia in illo est Dominus, etiam est merces: apud Lucam, Quando feceris prandium aut cenam, ne voca amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos, neque vicinos divites, ne forte illi te vicissim vocent, fiatque tibi retributio; sed quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, caecos, tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum, retribuetur tibi resurrectione mortuorum {4}, xiv 12-14;

`prandium, cena, convivium' est bonum charitatis, in quo cohabitatio Domini cum homine, n. 2341, quare per illud describitur, et manifeste patet, quod retributio sit in ipso bono, quia in illo Dominus, nam dicitur, `retribuetur in resurrectione mortuorum.' [5] Qui bonum ex se, quia Dominus ita mandavit, facere student, ii sunt qui tandem accipiunt hoc bonum, et qui dein instructi agnoscunt fide quod omne bonum sit a Domino, n. 1712, 1937, 1947, et tunc aversantur ita meritum sui, ut cum modo cogitant de merito, contristentur, et percipiant beatum et felix apud eos in tantum diminui; aliter qui id non faciunt, sed agunt vitam mali, docendo et profitendo quod in fide separata sit salus; ii nec sciunt quod tale bonum dabile sit; et quod mirum; iidem in altera vita, quod a multa experientia scire datum, ex bonis quibuscumque quorum reminiscuntur, mereri volunt caelum, quia tunc primum sciunt quod in fide separata a charitate non sit salus; sed tunc sunt illi, de quibus Dominus apud Matthaeum, Dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen quum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem, vii 22, 23;

apud eosdem etiam apparet quod nihil prorsus attenderint ad omnia illa, quae Ipse Dominus de bono amoris et charitatis toties docuit, sed quod illa fuerint [iis] sicut nubes quae praetervolant, aut sicut visa in nocte, ut quae apud Matthaeum iii 8, 9; v 7-48; vi 1-20; vii 16-20, 24-27; ix 13; xii 33; xiii 8, 23; xviii 21, 22, 23 ad fin.; xix 19; xxii 34-39; xxiv 12, 13; xxv 34 ad fin.; Marc. iv 18-20; xi 13, 14, 20; xii 28-35; Luc. iii 8, 9; vi 27-39, 43 {4} ad fin.; vii 47; viii 8, 14, 15; (x)25-28; xii 58, 59; xiii 6-10; Joh. iii 19, 21; v 42; xiii 34, 35; xiv 14, 15, 20, 21, 23; xv 1-8, 9-19; xxi 15-17 {5}. Haec nunc et similia sunt quae significata sunt per quod `viri Sodomae,' hoc est, illi qui in malo, n. 2220, 2246, 2322, `dixerint ad Lotum, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando?' hoc est: Qui alia doctrina et alia vita, num illi docebunt nos? @1 possit after bonam.$ @2 i quam.$ @3 est d queat.$ @4 Sch. justorum, Gk. [ ] (dikaion). There is no record of any other reading. In 6393 and 9263 S has justorum, in 9263 to illustrate justus, but in AE 695 and AR 639 he has mortuorum, in the latter to illustrate mortuus.$ @4 AI i iv 43-49, probably a confusion with vi 43-49.$ @5 i praeter alia.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church