Arcana Coelestia (Elliott) n. 2372

Previous Number Next Number See English 

2372. `Et judicabit judicando': quod significet Num illi docebunt nos? constat a significatione `judicare' quod sit docere; quod `justitia' praedicetur de exercitio boni, `judicium' autem de instructione veri n. 2235 ostensum est; inde est quod `judicare' in sensu interno sit instruere seu docere: docere verum est idem ac docere quid bonum quia omne verum spectat bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church