9975. Bona quae homines faciunt ex se, sunt omnia non bona, quia fiunt propter se, quoniam propter remunerationem, ita ex illis spectant se primario; at bona quae homines faciunt ex Domino, sunt omnia bona, quoniam fiunt propter Dominum et propter proximum; ita in illis spectant Dominum et proximum primario.