Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 81

Previous Number Next Number See English 

81. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) De Amoribus Sui et Mundi. Sicut amor in Dominum, et amor erga proximum seu charitas, faciunt caelum ita amor sui et amor mundi, ubi regnant, faciunt infernum; quare sunt oppositi (n. 2041, 3610, 4225, 4776, 6210, 7366, 7369, 7480(? 7489), 7490, 8232, 8678, 10455, 10741-10743, 10745). Quod ex amare sui et mundi omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480(? 7488), 7488(? 7489), 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quod ex amore sui et mundi sit contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, doli, ita omne malum, et omnis malitia (n. 6667, 7372-7374, 9348, 10038, 10742). Quod illi amores ruant, quantum eis laxantur frena; et quod amor sui usque ad thronum Dei (n. 7375, 8678). Quod amor sui et amor mundi sint destructivi societatis humanae, et ordinis caelestis (n. 2045, 2057). Quod genus humanum propter illos amores iniverit regimina, et se subjecerint imperiis, ut tuti essent (n. 7364, 10160, 10814). Quod ubi illi amores regnant, bonum amoris et bonum fidei vel rejiciantur, vel suffocentur, vel pervertantur (n. 2041, 7491, 7492, 7643, 8487, 10455, 10743). Quod in illis amoribus non sit vita, sed mors spiritualis (n. 7494, 10731, 10741). Quales illi amores sunt, describitur (n. 1505, 2219, 2363, 2364, 2444, 4221, 4227, 4947(? 4948), 4949, 5721, 7366-7377, 8678). Quod omnis cupiditas et concupiscentia sit amoris sui et mundi (n. 1668, 8910). Quod amores sui et mundi inserviant pro mediis, et nullatenus pro fine (n. 7377, 7819, 7820). Cum reformatur homo, quod invertantur illi amores ut sint pro mediis et non pro fine, ita ut sint sicut plantae pedum et non sicut caput (n. 8995, 9210). Quod apud illos qui in amoribus sui et mundi sunt, non internum sit, sed externum absque interno; quia internum est clausum versus caelum, at externum apertum versus mundum (n. 10396, 10400, 10409, 10412(? 10411), 10422, 10424(? 10429)). Quod illi qui in amoribus sui et mundi sunt, non sciant quid charitas, quid conscientia, et quid vita caeli (n. 7490). Quod quantum homo in amore sui et mundi est, tantum non recipiat bonum et verum fidei, quod a Domino continue apud hominem influit (n. 7491). Quod illis qui in amoribus sui et mundi sunt, vincula externa sint, sed nulla interna; quare ablatis externis ruunt in omne nefas (n. 1744(? 10744), 10745, 10746). Quod in mundo spirituali omnes se vertant secundum amores; illi qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt, a Dominum; at illi qui in amore sui et in amore mundi, retro a Domino (n. 10130, 10189, 10420, 10742). Cultus in quo amor sui, qualis (n. 1304, 1306-1308, 1321, 1322). Quod Dominus regat mundum per malos, ducendo illos per amores proprios, qui se referunt ad amorem sui et amorem mundi (n. 6481, 6495). Quod aeque mali quam boni possint functiones obire ac usus et bona praestare, quia spectant honores et lucra ut praemia, propter quae similiter in externa forma faciunt (n. 6481, 6495). (Quod omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sint ex amoribus sui et mundi, in opere De Caelo et Inferno, n. 551-565.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church