Arcana Coelestia (Elliott) n. 7375

Previous Number Next Number See English 

7375. Hi bini amores crescunt quantum illis laxantur frena et quantum homo in illos evehitur; et tandem crescunt ultra modum ut non {1}tantum omnibus in suo regno imperare {2}velint, sed etiam quae ultra sunt, usque ad fines terrae; immo, amores illi quando illis laxantur frena, ascendunt usque ad Deum universi, hoc est, in tantum ut illi qui in illis sunt scandere velint {3}in thronum Dei, et pro ipso Deo coli; (m)secundum {4}haec apud Esaiam de Lucifero, per quem intelliguntur qui in illis amoribus sunt, (c)ac Babel vocantur, Tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte (x)conventus, in lateribus septentrionis: ascendam supra excelsa nubis, et similis fiam Altissimo; {5}sed ad infernum demissus es, xiv 13-15.(n) @1 modo$ @2 velit, et omnia bona ibi possidere$ @3 ad$ @4 illa$ @5 xiv 13, 14, *** ad infernum demissus es$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church