Arcana Coelestia (Elliott) n. 1306

Previous Number Next Number See English 

1306. Quod 'turris' sit cultus sui, constat ex significatione 'turris'; cultus sui est cum ipse homo se altum facit prae alio, usque ut colatur; quare amor sui, qui est fastus et superbia, vocatur altitudo, celsitudo, elatio, et describitur per omnia quae alta sunt, ut apud Esaiam, Oculi superbiae hominis humiliabitur, et deprimetur altitudo virorum, et exaltabitur Jehovah solus Ipse in die illo, nam dies Jehovae Zebaoth, super omnem superbum et altum, et super omnem elatum, et humiliabitur; et super omnes cedros Libani altas et elatas, et super omnes quercus Bashanis, et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos; et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, ii 11-18; ubi de amore sui, qui per 'cedros, quercus, montes, colles, turrim, quae alta et elata sunt,' describitur: apud eundem, [2] Erunt... rivi, ductus aquarum, in die caelis magnae, cum cadent turres, xxx 25; similiter pro amore sui, et elatione in cultu: apud eundem, En terra Chaldaeorum, hic populus non fuit, Asshur fundavit eam in tziim, erigent speculatorias turres suas, excitabunt palatia sua, ponet eam in ruinam, xxiii (x)13; de Tyro et ejus vastatione; 'speculatoriae turres,' alia voce, pro phantasiis inde: apud Ezechielem, Ascendere faciam contra Tyrum gentes multas,... et perdent muros Tyri, et destruent turres ejus, et detraham pulverem ejus ab ea, et dabo eam ariditatem petrae, xxvi 3, 4; [3] similiter. Quod amor sui in cultu seu cultus sui vocetur 'turris,' est causa quia 'urbs' significat doctrinam, ut ostensum est prius n. 402, et olim urbes muniebantur turribus, in quibus custodes; etiam turres erant in terminis, quare appellatae sunt turres custodum, 2 Reg. ix 17; xvii 19; xviii 8; et turres speculatoriae, Esai. xxiii 13; praeter etiam cum Ecclesia Domini comparatur vineae, illa quae sunt cultus, tum conservationis ejus, comparantur torculari et 'turri in vineae, ut constat apud Esai. v 1, 2; Matth. xxi 33; Marc. xii 1.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church