4948. Qui aurem nihil aliud cogitarunt et studuerunt in vita corporis ex interiore suo, quam quae sunt sui et mundi, illi sibi praecluserunt omnem viam seu omnem influxum e caelo, nam amor sui et mundi est oppositus amori caelesti. Illi eorum qui simul in voluptatibus aut in vita delicata conjuncta cum astu interiore vixerunt, sub planta pedis dextri {1} sunt, sed ibi profunde, ita sub terra inferiorum ubi talium infernum est, in domiciliis eorum nihil nisi quam sordes sunt; videntur etiam sibi portare talia, correspondent enim vitae tali; sentitur ibi fetor sordium diversarum secundum vitae genera et species: ibi degunt plures qui in mundo inter celebratiores fuerunt. @1 dextra$