10409. `Qui ascendere fecerunt te e (x)terra Aegypti': quod significet quae duxerunt, constat ex significatione `ascendere facere e terra Aegypti' cum de illis qui in externis sunt absque interno, quod sit semet ducere, per `terram' enim `Aegypti' cum de illis, significatur servitus, et per `ascendere facere' significatur inde semet ducere; hic enim contrarium significatur per eadem verba quam cum illa dicuntur de (c)iis qui in interno sunt et simul in externis; cum de his, per illa significatur duci a Domino, ita elevari a naturali homine ad spiritualem, seu e mundo in caelum, proinde a servitute in libertatem, at cum de illis qui in externis sunt absque {1}internis, per illa significatur duci a semet, {2}quod non est elevari ad caelum sed se dejicere ad infernum, proinde a libertate in servitutem; quod servitus sit duci a semet, et libertas duci a Domino, videatur n. 2892, 9096, 9586, 9589-9591; sed quia hi credunt [2] quod Divinum nihil operetur apud hominem, et quod homo semet ducat, et quoque quod hoc sit liberum, de illa re paucis hic dicetur: omnes illi in ea opinione et quoque persuasione sunt qui se et mundum amant super omnia, nam quae super omnia amant, haec colunt sicut pro deo; tales in Christiano orbe hodie permulti sunt; at quales illi sunt, {3}imprimis scire datum est {4}a talibus in altera vita, nam homo post vitam in mundo, cum fit spiritus, tunc prorsus similis sibi est quoad affectiones quae sunt amoris, et quoad cogitationes {5}et persuasiones, qualis fuerat cum vixit in corpore; dixerunt quod confirmaverint se in ea fide ex eo quod homo ad dignitates et ad opulentiam veniat non ex Divina aliqua ope et Providentia, sed ex propria intelligentia et prudentia, et quandoque a fortuna, et usque tunc ex causis quas vident procedere ex hominibus; dicentes quod {6}communis experientia id testetur, quoniam mali, astuti, et impii prae bonis saepe evehuntur ad dignitates et divites fiunt; quod [3] non fieret si Divinum regeret; sed illis dicere datum est quod confirmatio ex talibus sit ratiocinatio ex propria intelligentia et ex proprio amore, quae ratiocinatio est ex meris fallaciis et in caligine de causis; credunt enim quod evehi ad dignitates, et lucrari opes prae aliis, sit ipsum bonum, quod Divinum dat homini, et sic quod benedictio Divina, sicut etiam illa {7}vocant, in solis iis consistat, sed usque talia sunt potius maledictio illis qui supra omnia amant semet et mundum, nam quantum evehuntur ad honores et lucrantur opes suo studio et sua arte, tantum etiam in amorem sui et mundi evehuntur, tandem ut ponant totum cor in illis ac spectent illa ut unica bona, ita unica fausta et felicia hominis, cum tamen illa finem habent cum vita hominis in mundo; at bona, fausta, et felicia, quae dantur (c)et providentur homini a Divino, sunt aeterna, ac nullum finem habent, ita sunt illa verae benedictiones; temporarium ad aeternum, sicut finitum temporis ad infinitum ejus, nullam habet rationem; quod durat in aeternum, hoc Est, quod autem finem habet respective non Est, {8}illud quod Est providet Divinum, non autem quod non Est, nisi quantum hoc conducat ad illud; Jehovah enim, {9}Qui est ipsum Divinum, Est, et quod ab Ipso, quoque Est; inde patet quale id est quod homini datur et providetur a Divino, et quale {10}est quod homo sibi ipsi procurat. Praeterea unusquisque homo ducitur a Divino per suum intellectuale, si non per id duceretur, nullus homo salvari posset; inde est quod Divinum id apud hominem in suo libero relinquat, nec refrenet; ex ea causa evenit quod malis succedant machinationes et astutiae, quae ex intellectu eorum; sed fausta quae per id obtinent, finem habent cum vita eorum in mundo, {11}ac fiunt infausta; at quae providentur bonis a Divino, nullum finem habent, ac fiunt fausta et felicia in aeternum. Ita locutus sum cum illis qui tales fuerunt in mundo, qui respondebant quod de bono, fausto, et felici in aeternum tunc nihil cogitaverint, et quod {12}cum in amoribus suis erant, vitam hominis post mortem prorsus negaverint; et quod quantum ad honores {13}venerunt ac ad divitias, tantum crediderint non dari alia bona, {14}immo nec caelum nec Divinum; consequenter quod nesciverint quid sit duci a Divino. Qui in his se confirmaverunt in mundo doctrina et vita, illi quoque tales manent in altera vita; clausa (t)sunt illis interiora, et sic non communicationem habent cum caelo; et patent modo exteriora, per quae tunc communicatio solum illis est cum infernis; qui eorum per machinationes, artes, et astus venerunt ad honores aut ad divitias, fiunt ibi magi; apparent sub natibus sedere ad mensam cum pileo usque ad palpebras {15}depresso; et sic quasi meditabundi colligunt talia quae arti magicae inserviunt, putantes se per {16}illa semet posse ducere; loquela eorum cadit inter dentes cum aliquo sibilo; ac postea, cum devastantur, conjiciuntur in foveam lati fundi, ubi densa caligo; ibi lumen intellectus eorum obscuratur usque ad fatuitatem; illuc conjectos vidi qui pro ingeniosissimis habiti sunt in mundo. @1 interno$ @2 credunt etiam hi, quod Divinum nihil amplius operetur apud hominem, sed quod homo omnia faciat ex se, et semet ducat. Quomodo se habet cum illis qui credunt semet ducere, et non duci a Divino, paucis dicetur$ @3 apprimis$ @4 ex commercio cum talibus$ @5 quae sunt fidei ejus sicut$ @6 id sciant a communi experientia$ @7 vocat IT$ @8 hoc$ @9 oA, quod est Ipsum Divinum, IT$ @10 id$ @11 ut dictum est$ @12 vitam hominis post mortem, cum in amoribus suis erant, prorsus negaverint, et quoque confirmaverint se contra illam; inde$ @13 venerint$ @14 imo cum apud se cogitaverint; crediderunt, non dari Divinum, ita nec coelum$ @15 demisso$ @16 illam$