10410. `Et videbat Aharon': quod significet approbationem, constat significatione `videre' quod sit approbatio; quod `videre' hic sit approbatio, patet a nunc sequentibus, quod nempe aedificaverit altare, et proclamaverit festum pro eo; per `Aharonem' enim {1} repraesentatur externum Verbi, Ecclesiae, et cultus {2}separatum ab interno, n. 10,397; ac id approbat omne id quod ex propria intelligentia et ex proprio amore {3}fit, quae significantur per vitulum fusilis ex auro formatum {4} caelo ab Aharone, de quibus in praecedentibus. @1 i hic$ @2 absque$ @3 est$ @4 i etiam$