10408. `Et dixerunt, Hi dii tui, Israel': quod significet quod colendum supra omnia, constat ex significatione `deorum' quod sint quae coluntur; per `deos {1}alienos' in genuino sensu significantur falsa, hic tam falsa quam mala, quoniam per `sculptile,' quod intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo, significatur falsum, et per `fusile' malum illius falsi; quod `dii alieni' sint falsa (x)et inde mala in cultu, videatur n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, 8941. @1 alienorum$