Arcana Coelestia (Elliott) n. 6481

Previous Number Next Number See English 

6481. Spiritus qui in alteram vitam veniunt, secum ferunt opinionem quod Providentia Divina sit universalis non autem in singularibus; causa illius opinionis fuerat quod viderint malos {1}ad honores evehi et divites fieri, et illis succedere, quod adscribunt prudentiae propriae; non scientes quod Providentia Divina pro fine habeat salutem hominis aeternam, ita non faustitatem ejus in mundo, nempe opulentiam et eminentiam, in quibus plerique dum vivunt in corpore, ipsam felicitatem ponunt; cum tamen non ita est, nam utplurimum eminentia parit amorem sui, et opulentia amorem mundi, ita quae contraria sunt amori in Deum et charitati erga proximum; quapropter dantur talia malis, et quoque bonis si non disconveniunt et a caelo abducunt; et praeterea Dominus per malos aeque ac per bonos providet fines suos; [2] nam Dominus malos ad bonum faciendum {2}proximo, patriae, et Ecclesiae, per ipsos suos amores agit; {3}mali enim volunt eminere, volunt lucrari, et volunt ideo videri probi et zelotes, et ex cupidine illa, sicut ex igne, ad talia facienda fortius excitantur quam probi. Malis etiam permittitur credere quod omnia prudentiae propriae sint, et quod Providentia Divina non sit, vel modo sit universalis: (m)quia aliud non volunt percipere; utque exsequantur talia quae conducunt rei publicae, etiam dantur illis secundum cogitata successus, quos {4}quia sibi adscribunt, se excitant magis.(n) @1 gloriari ac ditescere$ @2 A reverses the order of these three$ @3 volunt enim$ @4 ideo adscribunt sibi et suae sapientiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church