10424. `Et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi': quod significet quod colant id ut ipsum bonum ac ut ipsum verum, constat ex significatione `adorare' quod sit colere ut ipsum bonum, et ex significatione `sacrificare' quod sit colere ut ipsum verum; quod `adorare' dicatur de bono quod amoris, et `sacrificare' de vero quod fidei, est quia in Verbo ubi dicitur de bono, etiam dicitur de vero, ob conjugium caeleste in singulis ibi, videatur in locis citatis n. 9263, 9314; quod `sacrificare' dicatur de vero, n. 8680, 10,053, et quod `adorare' de bono, patet a locis in Verbo {1}ubi dicitur. @1 ut$