10744. Illi quia nihil a caelo recipiunt, corde suo negant Deum ac vitam post mortem, et inde quoque vilipendunt omnia Ecclesiae; nihil facit si illi bonum faciant concivi, societati, patriae, et Ecclesiae, ac si bene de illis loquantur, haec enim faciunt propter se et propter mundum, ut appareant et aucupentur famam, honores, et lucra. Haec illis sunt vincula externa per quae feruntur ad faciendum bonum, ac detinentur a faciendo malum; at illis vincula interna nulla sunt, quae sunt conscientiae, quod non faciendum sit malum quia peccatum et contra leges Divinas.