Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 310

Previous Number Next Number See English 

310. Quaedam de Domino in Verbo, quomodo intelligenda. Quid "Semen mulieris," in prophetico de Domino (n. 256). Quid significat "Filius hominis" et "Filius Dei" in Verbo (n. 2159, 2813). Quid significant bina nomina "Jesus Christus" (n. 3004-3011). Quid significat quod de Domino dicatur, "Missus a Patre" (n. 2397, 6831, 10561). Quomodo intelligendum est, quod Dominus portaverit omnium iniquitates (n. 9937). Quomodo intelligendum est, quod Dominus redemerit hominem per sanguinem suum (n. 10152). Quomodo intelligendum est, quod Dominus impleverit omnia legis (n. 10239). Quomodo intelligendum est, quod Dominus intercedat pro homine (n. 2250, 8573, 8705). Quomodo intelligendum est, quod absque Domino nulla salus (n. 10828). Quod non sit salvatio per intuitionem Patris, seu per precationem ad Ipsum ut misereatur propter Filium; Dominus enim dicit, "Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6:) (n. 2854). Contradictoria quae involvit recepta fides, quod Dominus per passionem crucis reconciliaverit humanum genus Patri (n. 10659). Quod Adventus Domini sit praesentia Ipsius in Verbo (n. 3900, 4060). Quod Dominus non velit gloriam ab homine propter Se, sed propter hominis salutem (n. 5957, 10646). Quod "Dominus" in Verbo, ubi "Dominus" nominatur, significet Divinum Bonum (n. 4973, 9167, 9194). Quod ubi "Christus," significet Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3008, 3009(? 3004-3009)). Quod vera agnitio et verus cultus Domini sit facere praecepta Ipsius (ostensum ex Verbo, n. 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church