Arcana Coelestia (Elliott) n. 4973

Previous Number Next Number See English 

4973. `Et fuit in domo domini sui Aegyptii': quod significet ut initiaretur bono naturali, constat ex significatione `domini' quod sit bonum, de qua sequitur; et ex significatione `Aegyptii' quod sit scientificum in genere et inde naturale, de qua n. 4967; quod `esse in domo' sit initiari, est quia `domus' est mens in qua bonum, n. 3538, hic mens naturalis, et praeterea `domus' praedicatur de bono, n. 3652, 3720 est apud hominem mens naturalis et mens rationalis; mens naturalis est in externo ejus homine, mens rationalis in interno; scientifica sunt vera mentis naturalis, quae dicuntur ibi `in domo sua esse' cum ibi conjunguntur bono, nam bonum et verum constituunt simul unam domum, sicut maritus et uxor;

sed bona et vera, de quibus hic agitur, sunt interiora, {1}correspondent enim caelesti spiritualis e rationali, quod repraesentatur per Josephum'; vera interiora correspondentia in naturali sunt applicationes ad usus, et bona interiora ibi sunt usus. [2] Multoties in Verbo dicitur `dominus', sed qui sensum internum non scit, nihil quid per dominum intellectum autumat quam quod in communi sermone cum dominus nominatur, intelligitur; sed `dominus' in Verbo nullibi dicitur ubi non agitur de bono, similiter cum `Jehovah'; cum autem agitur de vero, dicitur `Deus' et quoque rex'; inde est quod per `dominum' significetur bonum;

{2}quod et ab his locis constare potest, apud Mosen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deut. x 17:

apud Davidem, Confitemini Jehovae,...confitemini Deo deorum; confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 1-3;

ubi Jehovah seu Dominus dicitur `Deus deorum' a Divino Vero quod procedit ab Ipso, et `Dominus dominorum' a Divino Bono quod est in Ipso: [3] similiter apud Johannem, Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum, Apoc. xvii 14:

et apud eundem, Sedens super equo albo habet super vestimento Suo et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, Apoc. xix 16;

quod Dominus `Rex regum' dicatur Divino Vero, et `Dominus dominorum' a Divino Bono, patet singulis ibi; `nomen scriptum' est quale Ipsius, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006;

`vestimentum super quo id scriptum' est verum fidei, n. 1073, 2576, 4545, 4763; `femur super quo etiam id quale scriptum' est bonum amoris, n. 3021, 4277, 4280, 4575; {3}exinde quoque patet quod Dominus ex Divino Vero dicatur `Rex regum', et ex Divino Bono `Dominus dominorum'; quod Dominus ex Divino Vero dicatur Rex, videatur n. 2015, 2069, 3009, 3670, 4581. Inde quoque liquet quid intelligitur per Christum Domini, apud Lucam, [4] Simeoni responsum factum est a spiritu sancto, non visurum mortem antequam videret Christum Domini, ii 26;

`Christus Domini' est Divinum Verum Divini Boni, `Christus' enim idem est ac Messias, et Messias est Unctus seu Rex, n. 3008, 3009;

`Dominus' ibi est Jehovah'; in Verbo Novi Testamenti nullibi Jehovah dicitur, sed pro Jehovah Dominus et Deus, videatur n. 2921;

{4}ut quoque apud Lucam, Jesus dixit, Quomodo dicunt Christum filium Davidis, cum Ipse David dicit in Libro Psalmorum, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, xx (x)41, 42:

idem ita apud Davidem, Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, Ps. cx 1, quod Jehovah apud Davidem {5}dicatur Dominus apud Evangelistam patet, {6} `Dominus' ibi pro Divino Bono Divini Humani;

omnipotentia significatur per `sedere a dextris', n. 3387, 4592, 4933 f. [5] Dominus cum fuit in mundo, fuit Divinum Verum, at cum glorificatus est, hoc est, cum Humanum in Se Divinum fecit, tunc factus est, Divinum Bonum, a quo dein Divinum Verum procedit; inde est quod discipuli post resurrectionem non appellaverint Ipsum Magistrum, ut prius, sed Dominum, ut patet apud Johannem xxi 7, 12, 15-17, 20, et quoque apud reliquos Evangelistas. Divinum Verum, quod Dominus fuit cum in mundo et quod dein procedit ab Ipso, hoc est, a Divino Bono, etiam vocatur `Angelus foederis', apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaerentes, et Angelus foederis quem vos desideratis, iii 1. [6] Quia per `Dominum' intelligitur Divinum Bonum, et per `Regem' Divinum Verum, ideo ubi de Domino dicitur quod Ipsi dominium et regnum, ibi `dominium' praedicatur de Divino Bono et `regnum' de Divino Vero; et ideo {7} Dominus vocatur `Dominus gentium' et `Rex populorum', {8}per gentes enim significantur qua in bono, et per populos qui in vero, n. 1259, 1260, 1849, 3581. [7] Bonum dicitur `dominus' respective ad servum, et bonum dicitur `pater' respective ad filium, ut apud Malachiam, Filius honorabit patrem, et servus dominum suum; quod si Pater Ego, ubi honor Meus, et si Dominus Ego, ubi timor Mei, i 6:

et apud Davidem, In servum venditus est JOSEPHUS, sermo Jehovae probavit eum, misit rex [et] solvit eum, dominator gentium aperuit eum, posuit eum dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam, Ps. cv 17, [19,] 20, 21, 22;

quod per `Josephum' ibi intelligatur Dominus, a singulis patet;

Dominus ibi est Divinum Bonum Divini Humani. @1 ex causa quia correspondebant caelestibus spiritualis e rationali, quae repraesentantur per Josephum$ @2 ut$ @3 inde$ @4 quia Dominus sicut Jehovah est Divinum Bonum, et Deus est Divinum Verum, et quia Dominus erat Ipse Jehovah in Veteri Testamento toties nominatus, n. 1736, 2921, 3035; hoc quoque patet apud Lucam$ @5 dicitur$ @6 i et$ @7 i quoque$ @8 gentes enim significant illos qui in bono, et populi illos qui in vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church